1144. — Senlis.
Notice de la donation faite aux moines de Chaalis par la reine Adélaïde de dix-huit setiers de vin de cens annuel à prendre sur les vignes de Lambert « Lavara » à Brenouille ; cette donation est confirmée par Louis VII pour le repos de l'âme de son père.
A. Original perdu, autrefois scellé d'un sceau pendant.
B. Copie du xviiie siècle, Bibliothèque municipale de Senlis, Collection Afforty, vol. XIII, p. 832 (911), d'après les « archives de Chaalis, Brenouille, l. 1, cotte 1 ».
C. Copie incomplète de la fin du xive siècle, dans le cartulaire de Chaalis, Bibliothèque nationale, lat. 11003, fol. 281.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod Alaildis regina, mater Ludovici regis, ecclesie Beate Marie Karoliloci XVIII sextaria vini de censu apud Bernuliam, in vineis Lamberti Lavara, donavit et hoc idem ipse rex, filius ejus, voluit et laudavit et ob remedium anime patris sui fratribus illius loci in perpetuum habere concessit. Verum etiam, ne istud prolixitate temporum succedentium fratrum posteritatem laceret, ipsa regina, bone memorie femina, scripto commendari et sigilli sui impressione signari precepit. Istas autem vineas Odo de Nungento dedit cum seipsum Deo et supradictis fratribus reddidit. Huic dono affuerunt Erpruinus capellanus, Reinaudus cocus, Ocardus de Bernula et alii plures. Hec cartula facta est apud Silvanectum. Data per manum Erpuini capellani, anno ab Incarnatione Domini M°CXLIIII°.
(Monogramma)
(Locus sigilli)