963, 26 mars. — Saint-Médard de Soissons.

Lothaire souscrit une charte par laquelle le comte Herbert (le Vieux), abbé de Saint-Médard de Soissons, autorise l'abbé d'Homblières Bernier à acheter à Rumigny une terre qui dépendait du monastère de Saint-Médard.

Référence : Louis Halphen et Henry D'Arbois de Jubainville (éd.), Recueil des actes de Lothaire et de Louis V rois de France (954-987), Paris, 1908, no19.

A. Original perdu.

B. Copie du xviie s., dans un cartulaire d'Homblières, Bibliothèque nationale, ms. lat. 13911, fol. 18, probablement d'après un ancien cartulaire, sous le titre: «De duobus mansis qui sunt apud villam quae dicitur Ruminiacus sub censu .XII. denariorum persolvendorum in festivitate s. Sebastiani.»

C. Copie du xviiie s., dans un second cartulaire d'Homblières, Archives départementales de l'Aisne, H 588, fol. 10 v° (anc. p. 20), d'après la même source et sous le même titre que dans B.

a. Hémeré, Augusta Viromanduorum vindicata et illustrata, Regestum, p. 33, d'après C.

b. Colliette, Mémoires pour servir à l'histoire du Vermandois, t. I, p. 571, d'après C.

c. F. Lot, Les derniers Carolingiens, p. 397, d'après B.

Indiqué : Bréquigny, Table chronologique, t. I, p. 436.


In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Heribertus, Dei misericordia comes et abbas. Notum sit universis sanctae matris ecclesiae filiis tam praesentibus quam futuris quod accessit ad nos Bernerus, abbas cellae Humolariensis, postulans ut duos mansos de terra ex potestate sancti Medardi, quæ [est] in pago Vermandensi, in villa quae dicitur Ruminiacus, ex beneficio fratris nostri comitis Adalberti, liceret sibi ab eodem fratre nostro et ab ejus fideli Madalgerio, qui eam tenebat, pecunia, scilicet de thesauro sanctae Mariae, redimere ad opus sanctae Mariae et sanctae Hunegundis in usibus monachorum cellae Humolariensis, ea scilicet ratione ut pro eadem terra unoquoque anno ad altare sancti Medardi .XII. denarios in festivitate sancti Sebastiani persolvant et praedictam terram jure quieto in perpetuum possideant. [……], deinde recipiat ecclesia nostra res suas, nisi forte monachi Humolarienses a monachis sancti Medardi aut charitatis gratia aut majori censu impetrare valuerint ut praedictam terram diutius possideant. Nos vero, rem subtilius attendentes, et hoc unde prius nihil habebamus et eorum necessitati [et] ecclesiae sancti Medardi utilitati consulere decrevimus, ut, juxta illud Apostoli: «Alter alterius onera portate», ipsi haberent qualemcumque consolationem et altari sancti Medardi praedicti respectus deferrent honorem, id quod petebat cum consilio fidelium nostrorum libenter fieri concessimus et praesentem chartam facere jussimus. Unde si quis successor[um] nostrorum, quod minime futurum credimus, hujus conscriptionis authoritatem infringere tentaverit, iram omnipotentis Dei incurrat et fidelium judicio convictus, .X. auri libras exsolvat et quod inde repetit nequaquam obtineat, sed praesens concessio stabilis, inconvulsa permaneat. Actum in coenobio sanctorum Medardi et Sebastiani, sub die .VII. kalendas aprilis, anno incarnationis dominicae .DCCCCLXIII., regni autem Lotharii… Signum Lotharii regis. Ꞩ. Heriberti, qui hoc scriptum fieri jussit. Ꞩ. Fulguini decani. Ꞩ. Rodulfi. Signum item Rodulfi. Ꞩ. Evrardi. Ꞩ. Gausmauri. Ꞩ. Leudonis. Ꞩ. Feroldi. Ꞩ. Hermeranni. Ꞩ. Erchemboldi. Ꞩ. Richoldi. Ꞩ. Achardi. Ꞩ. Walonis. Signum Hugonis. Ꞩ. Rodulfi. Ꞩ. Kainardi. Ꞩ. Bosonis. Ꞩ. Teubodi. Ꞩ. item Bosonis. Ꞩ. Rodulfi. Ꞩ. Roberti. Ꞩ. Evrardi. Amalwinus cancellarius scripsit et subscripsit.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook