NS.

Louis IV confirme les possessions de l'église Sainte-Croix d'Orléans et lui concède l'immunité.

Référence : Philippe Lauer et Maurice Prou (éd.), Recueil des actes de Louis IV, roi de France (936-954), Paris, 1914, no51.

Diplôme perdu, mentionné dans un diplôme confirmatif de Louis V, donné à Compiègne, le 9 juin 979.

Indiqué : Halphen et Lot, Recueil des actes de Lothaire et de Louis V, p. 169, n° lxix.


Arnulfus, Aurelianensis ecclesiae humilis episcopus,… obtulit obtutibus nostris auctoritates praedecessorum nostrorum, videlicet serenissimi Karoli imperatoris necnon Hludovici excellentissimi regis, avi nostri, atque progenitoris nostri Hlotharii magnifici regis, in quibus continebatur qualiter ei omnes res aecclesiae suae perpetualiter ad deserviendum confirmaverant… Res autem quas jam dictus imperator Karolus eidem reddidit aecclesiae et postea gloriosus rex Hludovicus suo confirmavit praecepto hae sunt: Basilicas, Ulmetus, Perpeciacus, Gevenoilus, Marogilus, Lidiacus, Cadonnus cum villis ad se pertinentibus, Buxerola, Vienna, Limogilo, Silviniaco cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus… Obtulit… obtutibus nostris auctoritatem immunitatis praedecessorum nostrorum… in qua erat insertum quod… nominatissimus avus noster praedecessoresque… aecclesiam sanctae Crucis… sub suo munimine et defensione consistere fecissent et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciarie potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia… Illud quoque nostro huic praecepto interseri placuit ut, si aliquis per tot annorum curricula vel a tempore domni et genitoris nostri Hlotharii et piae recordationis avi nostri Hludovici seu piissimorum augustorum, Hludovici scilicet ac Karoli Magni, usque ad hoc tempus aliquid ex rebus vel mancipiis jam dictae aecclesiae… abstulit,… in integrum quae sua fuerint ipsa recipiat ecclesia.