936-941, avant le 8 juillet.
Louis IV autorise le comte de Flandre, Arnoul, à restituer au monastère de Saint-Pierre de Gand un certain nombre de biens sis en Flandre, en Hainaut et au pays de Waës.
Diplôme perdu, mentionné dans une charte d'Arnoul datée de Saint-Pierre de Gand, du 8 juillet 941.
a. Van Lokeren, Chartes de Saint-Pierre de Gand, t. I, p. 24, n° 18.
b. G. Des Marez, Notice sur un diplôme d'Arnulf le Vieux, comte de Flandre, dans Bulletins de la Commission royale d'histoire de Belgique, 5e sér., t. VI, n° 3, p. 243, avec un commentaire.
c. Liber traditionum Sancti Petri Blandiniensis publ. par Arnold Fayen (Cartulaire de la ville de Gand, 2e sér., t. I), p. 68, n° 65.
Indiqué : Wauters, Table chronologique des diplômes imprimés concernant l'histoire de la Belgique, t. I, p. 349.
…Hujus igitur exempli aviditate incitatus ego humillimus Arnulfus, toto mentis conamine…cepi cogitatione tacita mecum diebus noctibusque revolvere quoddam monasterium esse sub mea dicione antiquitus situm a pontifice, laude bonorum digno, sanctissimo Amando juxta fluenta Skaldi, in castro Gandavo, quod Blandinium vocitavit, quodque, Christo auspice, reliquiis beati Petri, apostolorum principis, multorumque sanctorum, quas a Roma secundo rediens secum detulit, sollemniter nobilitavit…Gaudeo quidem tantorum pignoribus sanctorum jam dictum monasterium multimode illustratum, sed doleo plurimum deesse honorem quo tantȩ dignitatis reliquias secundum meam voluntatem extollam in terra, quarum sancti reliquiarum in celesti fulgent curia. Permissu tandem regis Ludogvici atque cum episcopo Transmaro, ad cujus diocesim pertinet locus ille, cum amicis quoque ac specialiter cum fidelibus meis consilio habito, reddens restitui loco sancto partim ex his reditibus terrȩ quos beatissimus Amandus impetravit a regibus, qui per id tempus divinis se subdiderant legibus et ob amorem principis apostolorum Petri jure perpetuo tradidit in eodem coenobio degentibus, partimque ex his quȩ fideles quique per loca et tempora diversa a prȩfati regis Dagoberti diebus usque ad nostra largiti sunt tempora, et si non omnia saltem reddidi aliqua quȩ predecessorum meorum tempore inde sunt abstracta quȩque estimavi sufficere monachis ob amorem Christi ibidem morantibus, id est: censum quod accipitur de mansionibus quȩ sitȩ sunt in portu Gandavo a flumine Scalda usque ad decursum fluminis Legiȩ, et decimam quam pro remedio animarum suarum Deo exsolvere debent in ipso commanentes portu; naulum quoque, quod a prȩtereuntibus exigitur, supradicti monasterii reliquiis concessi; floralia prati, quȩ adjacent ipsi portui, illorum cedo potestati; molendinum unum in loco qui vocatur Absna, capellam .I. in honore sanctȩ Mariȩ dicatam in villa Meron, vineam quam secus monasterium restruxi, et terram quȩ ibi adjacet usque ad portum et alta rura quȩ monasterio sunt contigua, supra quȩ construant officinas sibi congruas et hortos in quibus plantent olera, quȩ monachis sunt commoda, ceteraque omnia quȩ in carta abbatis Einhardi scripta habentur, reddidi et propria manu roboravi. In pago denique Flandrensi juxta castrum Osborch in loco nuncupante Merona Bennonis pastoralia, quȩ sufficere possunt ovibus .CXX., et in alio loco mari proximo vocabulo Combesscura terram ad alendas oves .C., et in ipso pago medietatem fisci mei, qui vocatur Snethlingehem, cujus pars media conjacet a plaga orientis, ex qua medietate mansum .I. dum advixero abbati et fratribus supradicti monasterii consensio et residue medietatis partem post excessum vitȩ meȩ, ut habeant, teneant atque possideant totis viribus concupisco. In pago etiam Hainau super fluvio Savo villam quȩ vocatur Dulciaca, cum appendiciis suis, illis reddo. In pago etiam Quasa super fluvio Scalda villa nuncupante Temsica, in qua diu corpus beatissimȩ virginis requievit Amalbergȩ, quam jure hereditario quoad vixit possidere visa est, et ob id illis reddidi eam qui die noctuque excubantes sacro corpori ejus assistunt. Hȩc cuncta licet quantitate et numero videantur permodica obtineat perpetualiter cum suo abbate monachorum caterva supradicto monasterio constituta…. Actum Blandiniensi coenobio, .VIII. iduum juliarum, regnante Hludowico anno .VI., filio regis Karoli reclausi…