944, 10 juillet. — Laon.

Louis IV, à la prière de l'abbé Gotmar, concède au clerc Adalbert et à ses «frères», le privilège de l'immunité pour leurs biens, sis dans les comtés de Bésalu et de Girone.

Référence : Philippe Lauer et Maurice Prou (éd.), Recueil des actes de Louis IV, roi de France (936-954), Paris, 1914, no24.

A. Original perdu.

B. Copie du xviie s., Bibliothèque nationale, Collection Baluze, vol. 116, fol. 143, sans indication de source.

a. Ph. Lauer, Le règne de Louis IV d'Outre-Mer, p. 325, d'après B.


In nomine sancte et individue Trinitatis. Ludovicus divina propitiante clementia Francorum rex. Si fedelium nostrorum petitiones benigne suscipimus, eorum animos procul dubio in nostra certius fidelitate consolidamus. Quapropter noscat totius regni nostri veneranda fidelitas quoniam nostre celsitudinis adiens preeminentiam Gotmarus abba satis humiliter expetiit quatinus cuidam clerico, nomine Adalberto, preceptum nostre auctoritatis fieri darique dignaremur super res sue proprietatis, quod et fecimus. Sunt autem eedem res in comitatibus Bisuldunensi et in Gerundensi, quidquid videlicet in ipsis comitatibus jure hereditario tam ille quam fratres sui habere videntur vel in posterum adquirere potuerint cum omnium rerum sua integritate. Unde hoc nostre auctoritatis preceptum fieri ac memorato Adalberto fratribusque suis dare precepimus, per quod ipsas res habeant, teneant atque possideant, quidquid de hujusmodi voluerint facientes, et nullus judex publicus neque comes seu quislibet ex juditiaria potestate ad causas audiendas vel freda exhigenda seu illicitas occasiones requirendas vel homines distringendos aut fures capiendos in eas absque eorum licentia ingredi unquam audeat. Et ut hujusmodi nostre largitionis munificentia inviolabilius per succedentia conservetur tempora, manu propria subter eam firmavimus, ymagine nostra corroborari precepimus.

Signum Ludovici (Monogramma) regis gloriosi.

Rorico notarius ad vicem Gerunci archipresulis relegit.

Actum Lauduno, .VI. idus julii, anno vero .IX. regnante Ludovico rege.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook