[1125-1129] 31 mars. — Latran.
Pièce complémentaire
Lettre de Honorius II à Louis VI, lui annonçant qu'il acquiesce à sa demande de prendre sous la protection du Siège apostolique la personne et les biens de son fils Henri, destiné à l'état ecclésiastique.
[Pas de tableau de la tradition.]
Honorius episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Ludovico, illustri et glorioso Francorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Internae charitatis dilectio, qua personam tuam paternae affectionis visceribus amplexamur, aures nostras ad admittendas tuas petitiones inclinat. Amor enim et piae reverentia devotionis quam Beato Petro et Sanctae Romanae Ecclesiae defers, ut ad tuam et regni tui utilitatem intendamus, hortatur. Tuum itaque filium Henricum quem divinis mancipare vovisti servitiis et in Beati Petri et in nostram protectionem suscipimus. Ipsum igitur tanquam specialem Sedis apostolicae filium et bona quae vel regia tua liberalitate vel aliis modis divina praestante gratia poterit adipisci, auctoritatis nostrae robore communimus ; nullique hominum fas sit personam suam et bona ejus temere perturbare, sed omnia quieta ei et libera sub Beati Petri et Romanae Ecclesiae patrocinio conserventur. Si quis autem hujus nostrae confirmationis temerator exstiterit, nisi congrua satisfactione correxerit, animadversione Sedis apostolicae feriatur. Datum Laterani, pridie kalendas aprilis.