[1130] 1er mai. — Rome (Saint-Pierre).
Pièce complémentaire
[Anaclet II] recommande [à Louis VI] son légat, Othon, évêque de Todi, chargé de lui démontrer la validité de son élection, et lui demande son appui contre son compétiteur [Innocent II]. Il envoie sa bénédiction à la reine.
[Pas de tableau de la tradition.]
Jamdudum voluntatis nostrae ac desiderii fuit, ut desiderabilem nobis personam tuam et totam Gallicanam Ecclesiam tali visitaremus legato, qui Dei et Ecclesiae honorem atque salutem tuam nosset et posset strenue ac fideliter operari. Caeterum nobis erga plurima occupatis, desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita, quod pro tempore intermisisse conspicimus, ipso jam debito compellente, perficere non moramur. Multam enim de tua nobili et experta dilectionis constantia fiduciam possidemus, qua personam nostram a puero dilexisti et dulcedinis tuae affectione benevola educasti, ut more solito et communem matrem Romanam Ecclesiam honore debito venereris et nos ipsos personaliter dilectionis tuae affluentia prosequaris. Eapropter charissimum fratrem nostrum Ottonem, Tudertinum episcopum, unum videlicet ex praecipuis Ecclesiae membris, virum utique honestum et religiosum et domini praedecessoris nostri sanctae memoriae Paschalis plantarium, ad tuam usque praesentiam a nostro latere delegamus, qui te de statu nostro faciat certiorem et in diversis regni tui partibus, quae correctione seu confirmatione digna fuerint, vice nostra corrigat et confirmet. Praesentibus igitur litteris nobilitatem tuam rogamus ut eum et reverenter suscipere et tamquam nostras praeferentem vices studeas honorare. Nobis enim, quidquid obedientiae, quidquid ei honoris exhibueris adscribemus. Nos profecto plenius te benevolentiae nostrae brachiis amplexamur et tuum tuique filii gloriosi regis Philippi honorem, praestante Domino, cupimus efficaciter exaltare. Porro de promotione, per fratres nostros cardinales et episcopos suffraganeos Romanae Ecclesiae celebrata, de cleri et populi nobiscum unanimitate, seu etiam scandalo, a paucis pseudofratribus celebrato, eidem legato nostro injunximus tibi et regno tuo plenius intimare. Rogamus ergo ut pro Ecclesia Dei murum te validissimum opponas et aures tuas ab illorum mendaciis seu detractionibus omnino avertas, quatenus inter reliquos christianae gentis principes praecipuum te catholicae fidei defensorem, sicut semper ita et nunc tota nobiscum Ecclesia recognoscat. Charissimam filiam Beati Petri dominam reginam benedictione apostolica salutamus. Omnipotens Dominus apostolorum suorum Petri et Pauli meritis personam potestatemque vestram custodiat et per temporalem administrationem aeterni vobis regni participium largiatur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, kal. maii.