1135 [avant le début d'avril].

Pièce complémentaire

Lettre de Bernard, abbé de Clairvaux, à Louis VI, le pressant de ne plus s'opposer à la participation des évêques de son royaume au concile [de Pise, convoqué par Innocent II] et lui promettant de s'employer, en compagnie des fidèles du roi présents à cette assemblée, à faire annuler ou atténuer les mesures jugées inopportunes.

Référence : Jean Dufour et Robert-Henri Bautier (éd.), Recueil des actes de Louis VI roi de France (1108-1137). Vol. 2 : 1126-1137 et appendices, Paris, 1992, no20.

[Pas de tableau de la tradition.]


Ludovico, Dei gratia excellentissimo regi Francorum, Bernardus, Claraevallis vocatus abbas, fidelis suus, salutem a « Rege regum et Domino dominantium » ipsi et dilectae ejus et filiis ejus.

Regna terrae et jura regnorum tunc sane sana suis dominis atque illaesa persistunt, si divinis ordinationibus non resistunt. « Cur, Domine, irascitur furor tuus » contra Dei electum, quem tua quoque sublimitas suscepit et praeelegit, tibi quidem in patrem, filio autem tuo etiam in Samuelem ? Armatur regia indignatio, non plane in extraneos, sed in semetipsam et suos. Non mirum si, juxta Scripturam, « ira viri justitiam Dei non operatur », quae propriae quoque utilitatis, sed dignitatis, sed salutis facit saepe ut nec manifestum omnibus advertas periculum, sentias damnum. Colligitur concilium. Quid in hoc detrahitur regiae gloriae, regni utilitatibus ? Ibi universae Ecclesiae commendabitur ac rememorabitur excellentiae vestrae prompta et specialis devotio, quod regum primus, aut certe inter primos, rabiei persequentium eamdem matrem vestram strenuissime et christianissime defendendo obviastis. Ibi gloriose ab ingenti illa multitudine debitae gratiae referentur vobis, ibi a millibus sanctorum orabitur pro vobis et vestris.

Alias autem quam sit hoc tempore necessarius conventus episcoporum, nullus ignorat, nisi qui durus corde matris Ecclesiae angustias non attendit. At calor, inquiunt, nimius est. Quasi nos glacialia corpora habeamus. An corda nobis magis congelata sunt et « nemo est qui », juxta prophetam, « compatiatur super contritione Joseph » ? Sed haec alias. Nunc autem ego minimus in regno vestro, sed dignitate, non fidelitate, dico vobis, non expedit velle impedire tantum et tam necessarium bonum. Nec desunt evidentes causae, quibus id manifestum facere possem, quas et nunc proferre in medium ad manum mihi est, nisi quod sat arbitror dictum sapienti. Tamen si quid ex apostolicae auctoritatis rigore processit, unde se merito esse turbatam celsitudinis vestrae serenitas arbitretur, qualiter hoc ipsum revocetur aut temperetur, prout oportet ad honorem vestrum, fideles vestri qui aderunt, totis viribus enitentur. Inter quos nos quoque, si quid possumus, non dissimulabimus.