S.d. [1115-1126].
Louis VI établit une commune à Vailly[-sur-Aisne], Condé[-sur-Aisne], Chavonne, Celles[-sur-Aisne], Pargny et Filain et en fixe les coutumes.
Acte perdu, connu par la confirmation de Philippe Auguste (1185-1186), dont le tableau de la tradition s'établit comme suit :
A propos des phrases que l'on trouve à la fin de cette confirmation de Philippe Auguste (d'une part « Preter has autem consuetudines a patribus nostris eis concessas... », d'autre part « Has itaque consuetudines pretaxatas et eas que ab avo nostro eis concesse... »), cf. la note critique de la charte de commune de Soissons (n° 244), reprise ici presque mot à mot.
Nous imprimons en petit texte les emprunts faits à ce document.
Acte de Philippe Auguste :
« ... Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod karissimus avus noster Ludovicus hominibus de Vaisli, de Condé, de Chavones, de Cella, de Parregniaco, de Fileins communiam inter se habendam concessit et sigilli sui auctoritate confirmavit ; post cujus decessum pater noster venerande memorie Ludovicus illis eam manutenuit et custodivit. Nos vero, priorum patrum nostrorum vestigiis inherentes, communiam predictis hominibus concessam et communie consuetudines, sicut avus et genitor noster illas eis tenuerunt, concedimus et confirmamus, has videlicet :
[1.] Intra villas superius nominatas alter alteri recte secundum suam opinionem auxiliabitur et nullatenus patietur, quod aliquis alicui eorum aliquid auferat vel ei talliatam faciat vel quidlibet de rebus ejus capiat.
[2.] Omnia forifacta, exceptis infractione villarum et veteri odio, quinque solidis emendabuntur ; et, si ab aliquo teloneum requiretur et requisitor diem, quo illud et unde illud habere debuit, minime nominaverit, numquam ei respondebitur ; et si diem nominaverit et ille dictum ejus sola sua manu infirmare non poterit, quinque solidis emendabit.
[3.] Si quis vero sacramentum alicui facere debuerit et ante arramitionem sacramenti se in negotium suum iturum dixerit, propter illud faciendum de itinere suo non remanebit nec ideo incidet ; sed, postquam redierit, convenienter submonitus sacramentum faciet.
[4.] Si autem archidiaconus aliquem implacitaverit, nisi clamator ante venerit vel forifactura apparuerit, non ei respondebit. Si tamen testem habuerit contra quem accusatus defendere se non poterit, emendabit.
[5.] Homines etiam communionis hujus uxores quascumque voluerint, licentia a dominis suis requisita, accipiant et, si domini hoc concedere noluerint et absque consensu et concessione domini sui aliquis uxorem alterius potestatis duxerit et si dominus suus eum inde implacitaverit, quinque tantum solidos illi inde emendabit.
[6.] Capitales homines censum debitum dominis suis persolvent et, si die constituto non reddiderint, quinque inde solidos emendabunt.
[7.] Et si aliquis aliquam injuriam fecerit homini qui hanc communionem juraverit et clamor ad juratos inde venerit, si ipsum hominem qui injuriam fecerit capere potuerint, de corpore suo vindictam accipient, nisi forifactum emendaverit ipsi cui illatum fuerit, secundum juditium virorum illorum qui communiam custodierint. Et si ille qui forifactum fecerit, ad aliquod receptaculum perrexerit et homines communie ad ipsum receptaculum transmiserint et domino receptaculi vel primatibus ipsius loci questionem fecerint, ut de eorum inimico faciant, eis rectitudinem, sicut superius dictum est, si satisfacere voluerint, rectitudinem accipient. Quod si facere noluerint, homines communie auxiliatores erunt faciendi vindictam de corpore et de pecunia ipsius qui forifactum fecit et hominum illius receptaculi, ubi inimicus eorum erit.
[8.] Si mercator in istas villas venerit ad mercatum et aliquis ei aliquid forifecerit infra leucam istarum villarum, si jurati inde clamorem audierint et mercator in istis villis eum invenerit, homines communie ad vindictam faciendam super hoc recte secundum suam opinionem auxilium prestabunt, nisi mercator ille de hostibus sepedicte communie fuerit. Et si ad aliquod receptaculum ille adversarius perrexerit, si ipse mercator vel jurati ad eum miserint et ille hostis satisfecerit mercatori secundum judicium illorum qui communionem servaverint, vel probare et ostendere poterit se illud forifactum non fecisse, communie sufficiet. Quod si ille facere noluerit, si postmodum intra villas predictas capi poterit, de eo vindictam facient jurati.
[9.] Nemo autem preter nos et dapiferum nostrum et heredes defuncti Milonis poterit conducere in villas istas hominem qui forifactum fecerit homini qui hanc communiam juraverit, nisi forifactum emendare venerit secundum judicium illorum qui communionem servaverint.
[10.] Si abbas Corbeiensis ignoranter adduxerit in has villas hominem qui forifactum fecerit homini de ista communia, postquam sibi ostensum fuerit illum esse de hostibus communie, nullo modo postea eum adducet, nisi assensu illorum quibus communia servanda incumbit, et ea vice eum reducere poterit.
[11.] Pro illa pecunia, quam homines hujus communie crediderint, postquam hanc communiam juraverint, nullum hominem capient, nisi sit debitor vel fidejussor.
[12.] Si extraneus homo panem aut vinum suum in villas predictas causa securitatis adduxerit, si postea inter dominum ejus et homines communie discordia emerserit, quindecim dies habebit ille vendendi panem et vinum in eisdem villis et deferendi nummos et aliam pecuniam suam preter panem et vinum, nisi ipse forifactum fecerit vel fuerit cum illis qui fecerint.
[13.] Nemo de villis prelibatis qui hanc communionem juraverit, credet pecuniam suam vel commodabit hostibus communie, quamdiu guerra duraverit ; et si quis probatus fuerit credidisse aliquid hostibus communie, justicia de eo fiet ad judicium eorum qui communiam servabunt.
[14.] Si aliquando homines communie contra hostes suos exierint, nullus de communia loquetur cum hostibus communie, nisi licentia custodum communie.
[15.] Ad hoc statuti homines jurabunt, quod neminem propter amorem seu propter odium deportabunt vel gravabunt et quod rectum judicium facient secundum suam estimationem. Omnes alii jurabunt quod idem judicium quod predicti statuti super eos fecerint et patientur et concedent, nisi probare potuerint, quod de censu proprio persolvere nequeant.
[16.] Universi homines intra villas sepedictas commorantes, in cujuscumque terra morentur, communionem jurent. Qui vero jurare noluerit, illi qui juraverunt de domo ipsius et de pecunia justiciam facient.
[17.] Si quis etiam de communione aliquid forifecerit et per juratos id emendare noluerit, homines communie facient ei exinde justiciam.
[18.] Si quis vero ad sonum pro congreganda communia factum non venerit, duodecim denarios emendabit.
[19.] Preter has autem consuetudines a patribus nostris eis concessas et indultas, concedimus ut...
Has itaque consuetudines pretaxatas et eas que ab avo nostro eis concesse fuerunt et confirmate... concedimus et confirmamus... ».