[1127] 20 mars. — Arras.
Mandement de Louis VI aux barons qui assiègent [dans le château de Bruges les assassins du comte de Flandre Charles le Bon et leurs complices], les convoquant auprès de lui pour procéder à l'élection d'un nouveau comte.
Document perdu, mentionné au § 47 du De multro... Karoli comitis Flandriarum de Galbert de Bruges (éd. H. Pirenne, Histoire du meurtre de Charles le Bon, comte de Flandre (1127-1128) par Galbert de Bruges..., Paris, 1891, p. 75).
Galbert de Bruges, « De multro... Karoli comitis » :
« Tertio decimo kal. aprilis, dominica in nocte Benedicti abbatis, ex Atrebato rex Franciae Lodewicus mandavit principibus et baronibus obsidionis predictae [Brudgensis castelli] salutem, fidem et auxilium ; insuper omnem gratiam pro vindicando nepote suo et Flandriarum aequissimo consule Karolo, quem justius decuerat fuisse regem quam pessimorum traditorum comitem :
« Non habeo quidem ad vos ad presens transeundi opportunitatem, eo quod festinantius cum paucis huc descenderem auditum et scitum eventum rei et obsidionis. Non enim sapienter mihi agere visum est in manus traditorum terrae incidere, quoniam, sicut intelleximus, plures sunt adhuc qui super obsessos dolent et eorum scelera defendunt et ad eorum evasionem omni modo laborant. Igitur quia terra conturbata est et conjurationes jam factae sunt in personam Willelmi, ut violenter regnum obtineat, et contra eum omnes fere de civitatibus adjuraverunt, se nullo modo Willelmum illum in comitem recepturos eo quod spurius sit, natus scilicet ex nobili patre et matre ignobili quae lanas carpere, dum viveret ipsa, non cessaret, volo et precipio vobis ; sine dilatione coram me convenite et communi consilio eligite comitem utilem vobis, qualem et terrae et incolis preesse consenseritis. Nec poterit diu terra sine consule fore, nisi cum graviore periculo quam modo inmineat ».