[1127] 6 avril. — Bruges.
Louis VI concède des privilèges au chapitre de Saint-Donatien [de Bruges] ; il règle notamment l'élection du prévôt et reconnaît que le droit d'élection appartient, en vertu d'un privilège pontifical, aux chanoines du chapitre.
Document perdu, mentionné au § 55 du De multro... Karoli comitis Flandriarum de Galbert de Bruges (éd. H. Pirenne, Histoire du meurtre de Charles le Bon, comte de Flandre (1127-1128) par Galbert de Bruges..., Paris, 1891, p. 86).
Galbert de Bruges, « De multro... Karoli comitis » :
« Octavo idus aprilis, feria quarta... lecta est charta libertatis ecclesiae et privilegiorum Beati Donatiani coram universis in presentia regis et comitis, ut contra ea quae privilegiorum paginis conscripta et a catholicis Romanis pontificibus sancita et a nemine catholicorum regum et comitum corrupta constiterant, rex in sua persona simul et comes nullo temerario ausu se opponeret, sed potius regiae dignitatis prerogativa veneraretur sancita et suae potentiae corroboraret imperio. Libertatem vero eligendi canonice et sine simonia prepositum ex concessione domini papae, sicut privilegii sui inscriptione contentum est, se habere protestati sunt fratres ejusdem ecclesiae, quem quidem prepositum rex, si presens afforet, canonice et sine simonia electum potestative officii sui ministerio et dignitate prelationis sublimaret et in locum prelationis subrogaret ; quod si rex non afforet, comes ejusdem potestatis officio functus, concessionem canonice electi prepositi et in locum subrogationis et in propria persona et suorum faceret secundum predecessorum suorum catholicorum principum morem ».