S.d. [1108, 3 août-1137, 1er août].
Louis VI confirme la commune de Beauvais (instituée anciennement) et en détermine les coutumes.
Acte perdu, connu par la confirmation de Louis VII (1144-1145). Nous croyons bon de donner le texte de ce document, bien que nous ne soyons pas assuré qu'il reprenne textuellement et en tous points les articles de la charte de Louis VI malgré l'expression « cum eisdem consuetudinibus ». Ce texte fut lui-même confirmé en 1182 par Philippe Auguste qui en reproduit à son tour les termes avec certaines modifications : les fonctions du maire, élu par les pairs, y sont définies, de même qu'y sont précisées des règles en matière de justice et d'organisation de l'activité drapière.
Acte de Louis VII :
« ... Ego Ludovicus, Dei gratia rex Francorum [et] dux Aquitanorum. Notum omnibus facimus, tam futuris quam praesentibus, quoniam communiam illam quam a patre nostro Ludovico, per multa ante tempora, homines Belvacenses habuerunt, sicut prius instituta fuit et jurata, cumque eisdem consuetudinibus, salva fidelitate nostra, nos quoque ipsis concedimus et confirmamus.
Consuetudines autem istae sunt :
[1.] Universi homines infra murum civitatis et in suburbio commorantes, in cujuscumque terra maneant, communiam jurabunt, nisi forte ex consilio parium et eorum qui consilium juraverint aliqui remanserint.
[2.] Alter etiam alteri, infra firmitates ipsius villae, recte secundum suam opinionem auxiliabitur.
[3.] Et quicumque forisfecerit homini qui hanc communiam juraverit, pares communiae, si clamor inde ad eos venerit, de corpore suo vel de rebus suis justitiam facient secundum ipsorum deliberationem, nisi forisfactum emendaverit secundum eorumdem deliberationem.
[4.] Si vero ille qui forisfactum fecerit ad aliquod receptaculum perrexerit, pares communiae dominum receptaculi vel eum qui in loco ejus erit, super hoc convenient et, si de illo inimico suo eis secundum deliberationem ipsorum satisfecerit, placebit ; quod si satisfacere noluerit, de rebus ejus vel de hominibus ejus vindictam facient secundum ipsorum deliberationem.
[5.] Et si mercator aliquis Belvacum ad mercatum venerit et aliquis ei aliquid infra leugam ipsius civitatis forifecerit, si clamor inde ad pares venerit et mercator malefactorem suum infra villam invenerit, auxiliatores ei erunt secundum deliberationem ipsorum, si mercator ille de hostibus suis non fuerit ; et si malefactor ille ad aliquod ierit receptaculum et mercator vel pares ad eum miserint, si ille mercatori satisfecerit vel probare poterit se forisfactum non fecisse, communiae satis fuerit. Si vero neutrum fecerit, vindicta fiet de eo secundum deliberationem parium, si intra villam capi poterit.
[6.] Nemo autem, praeter nos et dapiferum nostrum, conducere poterit in civitatem illam hominem qui homini de communia illa aliquod forifecerit, nisi forifactum secundum deliberationem parium emendare venerit. Verum si episcopus Belvacensis ignoranter adduxerit aliquem in civitatem qui homini de communia forifactum fecerit, postea quam ei ostensum fuerit, nullo modo eum postea adducet nisi consilio parium et ea vice eum reducere poterit.
[7.] In unoquoque etiam molendinorum, duo tantum juniores erunt ; quod si aliquis plures juniores vel alias malas consuetudines in molendinis imponere voluerit et inde clamor ad pares venerit, adjutores ei erunt qui inde clamaverit et secundum deliberationem ipsorum.
[8.] Praeterea si episcopus Belvacensis ad tres curias nostras et ad exercitus ire voluerit, tres equos tantum ad unamquamque curiam accipiet et equum extranei hominis nullo modo accipiet. At si redemptionem de aliquo homine vel ipse vel famulus suus pro equo acceperit, pro eo equo nullum alium praeterea assumpserit ; sed si aliter facere vel plures accipere voluerit, si clamor inde ad pares venerit, auxiliatores ei erunt, recte secundum [suam] aestimationem qui querimoniam inde fecerit.
[9.] Item si episcopus nobis pisces aliquando mittere voluerit, unum equum accipiet.
[10.] Nullus etiam homo de communia pecuniam suam hostibus eorum tradiderit vel accommodaverit, quamdiu guerra duraverit, quia, si fecerit, perjurus erit. Et si comprobatus fuerit quidquam eis credidisse vel accommodasse, justitia de eo fiet, prout pares deliberabunt.
[11.] Et si aliquando contra hostes suos extra villam communia exierit, nullus eorum loquetur cum hostibus, nisi parium licentia.
[12.] Insuper si quis de communia alicui de civitate pecuniam suam crediderit et ille cui credita fuerit ad aliquod receptaculum diffugerit, dominus receptaculi, audito inde clamore, aut perdita reddet, aut debitorem de suo receptaculo ejiciet. Sed si neutrum fecerit, de viris ejusdem receptaculi, si inventi fuerint, secundum parium considerationem fiet justitia.
[13.] Homines equidem communiae nutrimentum suum intra leugam civitatis ad participationem fideli committant custodiae, quia si eis extra leugam auferatur, non respondebit eis inde communia, nisi malefactor infra civitatem fuerit inventus.
[14.] Ad extensionem quoque pannorum penditoria aequali altitudine infigantur, quia, si vicinus inde conqueratur, secundum parium deliberationem emendabitur.
[15.] Videat etiam unusquisque de communia, quatinus de pecunia quam alicui crediderit extraneo securus sit, quia propter hoc nemo capietur, nisi debitor aut fidejussor extiterit.
[16.] Pares autem communiae jurabunt quod neminem propter amicitiam deportaverint et neminem propter inimicitiam leserint et secundum opinionem suam rectam in omnibus deliberationem fecerint. Omnes autem alii jurabunt quod deliberationi parium obsequentur et favebunt.
[17.] Justiciam vero illam et deliberationem quae per pares fiet concedimus et confirmamus... »