S.d. [1113-1114].

Pièce complémentaire

Lettre d'Yves, évêque de Chartres, à Louis VI, par laquelle, en réponse à une lettre de ce dernier, il le félicite de son intention d'épouser la nièce [Adélaïde] de la comtesse de Flandre [Clémence] et l'incite à mettre rapidement ce projet à exécution, ce qui réduira au silence les détracteurs du roi.

Référence : Jean Dufour et Robert-Henri Bautier (éd.), Recueil des actes de Louis VI roi de France (1108-1137). Vol. 2 : 1126-1137 et appendices, Paris, 1992, no7.

[Pas de tableau de la tradition.]


Ludovico, Dei gratia Francorum regi, Ivo, eadem gratia humilis Carnotensis ecclesiae minister, in Eo vivere et regnare « cui servire regnare est ». Quod fama vulgante audivimus, hoc ex litteris vestrae excellentiae certius didicimus, videlicet quod neptem Flandrensis comitissae, puellam aetate nubilem, genere nobilem, honestis moribus, ut dicitur, laudabilem, in uxorem ducere disponatis. Quod nos et Deo placitum esse credimus et hominibus vestrae famae honestatem et regni vestri soliditatem sincere diligentibus gratum esse cognoscimus. Cum enim bene viventium tres professiones Domino docente didicerimus, conjugatorum videlicet, continentium et rectorum ecclesiasticorum, quicunque in aliqua harum professionum repertus non fuerit, ante tribunal aeterni Judicis proscriptus, aeterna haereditate carebit. Cum enim Dominus de distinctione electorum et reproborum loqueretur, ait : « Si fuerint in medio eorum Noe, Daniel et Job, ipsi quidem salvi erunt, filii autem eorum non liberabunt animas suas », in Job fidelium conjugatorum gradum intelligens, in Daniel vitam continentium, in Noe professionem praelatorum. His ergo documentis instructi, quotidianis precibus pro honestate vestra et salute Dei clementiam imploramus, ut in manu vestra Francorum regnum dirigat et in electorum numero vos ascribat. Praeterea, quod monuimus, instanter monemus ut propositum vestrum, quantum in vobis est, ad exitum perducere studeatis, ne antiquus hostis aliqua fraudulenta subreptione etiam per amicos vos impediat et a bono proposito et ita ab electorum numero excludat. Ad haec, si Spiritus Dei in vobis est, sicut utilitati vestrae, ita stabilitati regni et paci ecclesiarum providere debetis. Quae omnia, si sine successore de hac vita migraveritis, in multas scissuras dividentur et fiet quod Dominus dicit : « Omne regnum in seipsum divisum desolabitur et domus super domum cadet ». Quae ruina quanta sit futura quamque miserabilis, nec lingua potest dicere, nec humanus animus sufficit cogitare. Ut ergo haec omnia vitentur incommoda, ad ineundum vitae conjugalis ordinem nolite moras innectere, ne de eo quod saepe proposuistis et saepe distulistis, cadat in vos hostilis illa irrisio. « Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare ». Festinate ergo, ut de lumbis vestris exeat qui vanam spem tot ambitiosorum hominum destruat et ad unius spem mobilitatem reducat. Quae res et illicitos motus carnis compescet et detractores vestros atque irrisores in conspectu vestro silere faciet. Valeat celsitudo vestra et non desistat a bono proposito.