1100-1101.

Philippe Ier écrit à Henri Ier, roi d'Angleterre, pour le prier d'emprisonner son fils Louis, qui s'était rendu à la cour d'Angleterre.

Référence : Maurice Prou et Henry D'Arbois de Jubainville (éd.), Recueil des actes de Philippe Ier (1059-1108), Paris, 1908, no77.

a. Du Chesne, Historiæ Normannorum Scriptores, p. 812.

b. Recueil des historiens de la France, t. XI, p. 693, d'après a.

c. Orderici Vitalis... historiæ ecclesiasticæ libri tredecim, éd. Le Prévost, t. IV, p. 195.

d. Migne, Patrologiæ (latinæ) cursus, t. CLXXXVIII, col. 802, d'après a.


Eodem tempore Ludovicus juvenis, permissu patris sui, cum paucis sed sapientibus viris in Angliam transfretavit et regi Henrico spectabilis tiro serviturus, ad curiam ejus accessit, a quo, ut filius regis, honorifice susceptus est et in omnibus apud illum benigniter habitus est. Porro, nuncius Bertradæ, novercæ illius, pedetentim illum secutus est et apices, sigillo Philippi, regis Francorum, signatos, Henrico regi largitus est. Litteratus vero rex epistolam legit ; qua perlecta, suos consiliarios advocavit et cum eis diutius satis alacriter tractare cœpit. In epistola quippe legerat quod Philippus, rex Franciæ, sibi mandabat ut Ludovicum, filium suum, qui ad curiam ejus accesserat, comprehenderet et in carcere omnibus diebus vitæ suæ coerceret. Sapiens sceptriger, quam absurdum et inconveniens præceptum per femineam procacitatem Gallorum rex sibi mandaverit, cum legitimis baronibus solerter discussit et tam scelestam regique omnimodis incongruam factionem a se et suis omnibus repulit. Guillelmus autem de Buscheleio, sapiens miles, qui cum Ludovico erat, rem adhuc latentem animadvertit ; unde, quasi jocaturus, ad concionem magnatorum non vocatus accessit. Protinus per illum rex Ludovico ut pacifice recederet benigniter mandavit et tam ipsum quam socios ejus, multis honoratos muneribus, in Gallias remisit. Ludovicus itaque, novercæ suæ comperta fraude, patrem iratus adiit, et quod tam dira per apices suos in extera regione sibi procurasset convenit. Ignarus nefariæ proditionis, rex omnia denegavit, juvenisque in ira fervens novercam interimere optavit.