1093.

Philippe Ier, à la prière d'Hélie, doyen, et des chanoines de Saint-Aignan d'Orléans, et à l'exemple de ses prédécesseurs les rois Robert et Henri, confirme l'abandon fait aux dits chanoines par le chanoine Achard, de moulins sis près du clos des Arènes.

Référence : Maurice Prou et Henry D'Arbois de Jubainville (éd.), Recueil des actes de Philippe Ier (1059-1108), Paris, 1908, no31.

A. Original perdu.

a. Hubert, Antiquitez historiques de l'église royale Saint Aignan d'Orléans, preuves, p. 80, d'après A.

Indiqué : Bréquigny, Table chronologique, t. II, p. 253.


In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Philippus, divinæ providentiæ clementia rex Francorum et abbas monasterii sancti Aniani, cunctis fidelibus divinæ religionis, tam præsentibus quam futuris. Notum esse volumus quod Helias, decanus, et canonici beati Aniani nostram celsitudinem humiliter deprecati sunt ut præceptum et immunitatem quam antecessores nostri, videlicet Robertus, avus meus, rex, et Hainricus, pater meus, rex, de dimissione Acardi, canonici, scilicet molendinorum in sancti aqua et sua, prope clausum Harenariæ sitorum, regali majestate sanxerant, prædecessoribus nostris subsequenter concordantes regaliter sanciremus et manu nostra confirmaremus et sigilli nostri impressione solidaremus. Nos vero pe[ti]tioni eorum adquiescentes et res ecclesiæ sancti Aniani ampliare quærentes, Acardi supradictam dimissionem, quæ facta est propter delictorum suorum remissionem, regaliter sancimus, manu quidem nostra confirmamus, sigillo vero nostro solidabiliter signamus. Si quis vero, quod absit, huic Acardi legitimæ donationi et nostræ liberrimæ confirmationi ausus fuerit temerarie refragari, de vita periclitetur et calumpnia ejus ad nihilum redigatur. Hæc datio cum firmitate, firmitas cum datione facta est anno incarnationis Domini 1093, indictione prima, epacta autem vigesima, concurrentibus quinque.