1075, après le 23 mai. — Saint-Médard de Soissons.

Philippe Ier, à la demande de Pierre, abbé de Tournus, confirme au monastère de Saint-Philibert de Tournus la liberté qui lui a été accordée par ses prédécesseurs les rois de France, spécialement Charles et Louis, et la tranquille possession de tous ses biens.

Référence : Maurice Prou et Henry D'Arbois de Jubainville (éd.), Recueil des actes de Philippe Ier (1059-1108), Paris, 1908, no78.

A. Original perdu.

B. Copies du xviie s., Bibliothèque nationale, Collection De Camps, vol. 8, fol. 311, et vol. 9, fol. 319, d'après a.

a. Chifflet, Histoire de l'abbaye royale et de la ville de Tournus, p. 322, d'après A.

b. Juenin, Nouvelle histoire de l'abbaïe royale et collegiale de Saint Filibert et de la ville de Tournus, t. II, p. 131, d'après a.

Indiqué : Bréquigny, Table chronologique, t. II, p. 147.


In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Philippus, Dei misericordia rex Francorum. Cum omnis sollicitudo catholicorum regum duas principaliter habeat partes, unam protegendi, alteram prohibendi, protegendi scilicet bonos prohibendi vero malos, utriusque tamen effectus videtur divinis auctoritatibus convenire. Hinc enim voluntas fidelium ad cœlestia promerenda sublimiter adjuvatur, inde vero a veris regibus diabolo verissime repugnatur. Ex quibus medium illud divinis commendatum paginis præceptum voluntarie perficitur, quo fideles cuncti assidue orant, non modo pro regibus verum etiam pro omnibus in sublimitate constitutis. Quocirca nos quoque, transactis pueritiæ nostræ annis, in quibus alternaverunt et labores regni, propter infidelitates quorumdam, et prosperitates nostræ, propter solam benignitatem Dei, considerantes quia, si tantus quis fuerit re ac nomine, quantus et orbis, omnis tamen morti mundana gloria cedat, placabilem nobis fieri Dominum ac salvatorem nostrum misericorditer speramus, si locis ei sacratis ipsique servientibus quietem et salubrem stabilitatem non modo in præsenti verum etiam in futuro sollicite præparamus. Unde noverit nostrorum fidelium universitas Petrum, abbatem Trenorciensis cœnobii, quod est constructum in honore sanctæ Dei genitricis, ubi etiam beatus martyr Valerianus et gloriosissimus confessor Filibertus corpore quiescunt, quæsisse a nobis et quærendo impetrasse ut privilegia, olim ab antiquis Francorum regibus, Karolo scilicet et Ludovico, loco Trenorciensi sublimiter facta, nostra sublimitate innovata firmarentur. Præterea, quoniam mundus iste erga eos qui volunt pie vivere semper alternat, nunc præcipue cum jam pene nemo est qui non sapiens ac prudens malit videri quam esse, quia quoque majestatem nostram a quibusdam sollicitari audierat quærentibus locum ipsum, quod nimis grave videtur, sibi a nostra sublimitate donari, visum est supradicto abbati et sibi commissis fratribus donum simulque privilegium a nobis quærere, quo locum in libertate illa, qua ab antiquis regibus olim fundatum ac stabilitum fuerat, deberemus firmiter constituere et nunquam in alterius potestate, ditione vel dominio, dono vel factione aliqua verborum permitteremus aliquatenus devenire. Cujus petitioni eo libentius cessimus quo, etiamsi minus peteretur, ultro a nobis offerendum fore cognovimus ; præsertim cum locus ipse, Domino salvatori et beatæ genitrici sanctorumque reliquiis condonatus, ita ipsorum regum rogatu apostolica sit auctoritate munitus, ut qui eum ad aliquos proprios usus subdi voluerit, non modo mundanis nostris legibus quod primo semel Deo donatum est revocando, verum etiam dissimulato quod ibi positum est anathemate, divinis simulque apostolicæ sedis auctoritatibus re ipsa cognoscatur omnimodis obviare, sed hæc hactenus propter futurorum cautelam ad demonstrationem dicta sint, jam vero quæ sequuntur ad ipsius causæ utilitatem auctoritate nostra proficiant. Igitur privilegio nostræ regiæ auctoritatis confirmamus et condonamus beatæ Dei genitrici et beatis Valeriano et Filiberto et aliorum sanctorum reliquiis quæ in ipso loco continentur, prædicto quoque Petro, abbati, et monachis in eodem loco professis, præsentibus et futuris, omnia quæ in præceptis gloriosissimorum regum sunt inserta, id est prædictum locum et omnes res ei adjacentes vel ad eum pertinentes, cum omni libertate, omnes quoque res quæ olim a fidelibus prædictis sanctis collatæ sunt, quolibet modo inde abstractæ sint, dona etiam omnia prædecessorum nostrorum regum, privilegia quoque regum necnon etiam res in privilegiis designatas cum omni integritate et plenitudine æternaliter ad habendum et jure ecclesiastico possidendum condonamus et condonando concedimus. Privilegia equidem apostolicæ sedis, privilegium quoque episcoporum, quia deprecatione regum ad libertatem loci facta sunt, sinceriter conlaudamus et conlaudando firmamus. Donum etiam beatæ Dei genitrici et prædictis sanctis, sæpedicto quoque abbati ac fratribus loci facimus et hoc donum privilegio et regio edicto firmamus ; nunquam nos vel aliquem heredum vel successorum nostrorum donum aut testamentum vel aliquid, quod libertatem tanti loci impediat, alicui personæ cujuscunque potestatis vel ordinis esse facturos, sed semper locum illum Domino salvatori et beatæ genitrici necnon et sanctis, quorum est reliquiis insignitus, monachisque ibidem professis hoc nostro privilegio et dono munitum permanere perpetuo constituimus et constituendo firmamus. Ut autem hoc nostrum edictum a Francorum regibus perpetuo custoditum permaneat, auctoritate episcoporum nostrorum firmare et corroborare fecimus. Si quis autem temeraria præsumptione cœcaque cupiditate hoc privilegium, quod Dei et nostra auctoritate firmamus, in aliquo infringere præsumpserit, sciat se reum majestatis Francorum et auctoritate episcoporum nostri regni, quoad usque ab inlicita præsumptione quiescat, anathematis vinculo obligatum. Hanc igitur sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum præsentium pontificum subternotatam, absentium quoque consacerdotum auctoritate et consignatione fulciri et insigniri postulamus et postulando præcipimus. Ut autem hoc nostræ providentiæ decretum in Dei nomine firmitatis obtineat vigorem, manu nostra propria eum firmavimus et bullis nostris subinsigniri jussimus.

Signum Manasse, Remensis archiepiscopi. (Monogramma.)S. Tetbaldi, Suessionensis episcopi. S. Elinandi, Laudunensis episcopi. S. Rabodi, Noviomensis episcopi. S. Widonis, Belvacensis episcopi. S. Engelardi, Silvanectensis designati episcopi. S. Aganonis, Augustidunensis episcopi. S. Frederici dapiferi. S. Waleranni camerarii. S. Ervei, magistri pincernarum. S. Hugonis constabularii. S. domnæ Bertæ, Francorum reginȩ. S. domni Philippi, Francorum regis. S. domni Hugonis, fratris regis Francorum. S. Stephani comitis. S. Ivonis comitis. S. Wilelmi, Suessionensis comitis. <S. Landrici, Matiscensis episcopi.>

<Ego Lodovicus, Francorum rex, hoc præceptum laudo et confirmo.>

Datum publice in palatio nostro, in castello sancti Medardi ad orientalem plagam non longe ab urbe Suessionis, anno incarnati Verbi .M.LXXV., anno vero regni nostri .XVII.

Goiffridus, Parisiorum episcopus, regis cancellarius, concedendo legi et relegendo laudavi.

(Locus sigilli.)


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook