1207, novembre. — Montargis.
Philippe Auguste mande à ses baillis de garantir contre tout trouble la maison du Mont-aux-Malades de Rouen qu'il a prise sous sa protection, et de la laisser en possession des privilèges dont elle jouissait au temps des rois d'Angleterre Henri et Richard.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., dans un vidimus du 11 mai 1291, par le bailli de Caux, Archives départementales de la Seine-Maritime, 25 H, carton 1.
Indiqué : Abbé Langlois, Histoire du Mont-aux-Malades, p. 90.
Philippus Dei gratia Francorum rex universis ad quos presentes littere pervenerint salutem. Noveritis quod nos, divine pietatis intuitu, domum de Monte Leprosorum Rothomagi cum universis ad eam pertinentibus in potestate nostra, in custodia et protectione nostra per jus suscepimus. Unde universis baillivis nostris mandantes precepimus quatinus predictam domum cum rebus ad eam pertinentibus per jus manuteneant et deffendant neque eam indebite molestari sustineant vel gravari. Volumus etiam ut predicta domus omnia que temporibus Henrici et Ricardi, quondam regum Anglie, continue pacifice tenuit et quiete, sine omni molestatione teneat et in pace. Actum apud Montem Argi, anno Domini M° CC° septimo, mense novembri.