1208, [janvier]. — Evreux.
Philippe Auguste relate sa convention avec les moines de Saint-Taurin d'Évreux : la foire tenue le jour de la fête de saint Taurin durera désormais huit jours, et le roi sera associé par moitié aux profits.
A. Original perdu.
B. Copie des xiiie-xive s., Petit cartulaire de l'abbaye de Saint-Taurin, Archives départementales de l'Eure, H 793, fol. 61.
C. Copie des xiiie-xive s., Grand cartulaire de l'abbaye de Saint-Taurin, Archives départementales de l'Eure, H 794, fol. 52 v° (ancien fol. VIII v°).
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 292, n° 152, d'après B.
Texte établi d'après BC.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod abbas et monachi Sancti Taurini Ebroicensis habebant apud Ebroicas nundinas die festivitatis beati Taurini per unum diem durantes, scilicet ab hora nona vigilie dicte festivitatis usque ad horam nonam ipsius festivitatis, et per hoc tempus habebant dicti monachi integre ad usus suos quicquid ad preposituram et vicecomitatum Ebroicensem pertinebat. Postmodum vero, abbas et monachi predicti a nobis impetrarunt quod nundine prefate per VIIem dies continue festivitatem prefatam sequentes durarent, ita quod nos et successores nostri in nundinis illis octo dierum medietatem in perpetuum haberemus per omnia, et predicti abbas et monachi aliam haberent medietatem. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Ebroicis, anno ab Incarnatione Domini M° CC° septimo, regni vero nostri anno vicesimo nono, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Guarini.