1208, du 1er novembre, au 28 mars 1209. — Paris.

Philippe Auguste donne à Pierre du Thillay la part qu'il avait retenue dans les biens sis au Mesnil-Mauger, qu'il lui avait précédemment donnés, et Pierre lui abandonne en échange une rente de dix livres tournois sur les moulins du roi de Beaumont-le-Roger, et trente acres de terre sises dans les cultures de la même ville, que ledit Pierre avait achetées à Raoul de Rupierre.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1023.

A. Original perdu.

B. Copie du xiiie s., Registre de Pierre du Thillay, Archives de l'Hôpital de Gonesse, fol. 32.

a. L. Delisle, Fragments de l'histoire de Gonesse, dans Bibliothèque de l'École des chartes, t. XX (1859), p. 249, et tirage à part, p. 43, d'après B.


Copia carte retentionis de priori dono quod dominus rex fecit apud Mesnillum Maugeri et in pertinentiis ejus et dimisit in excambio, sicut continetur in littera Petri de Taleio.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Petro de Tylleyo, propter fidele suum servicium, damus quicquid apud Mesnillum Maugeri et in pertinenciis ejus retinemus de priori dono quod ibidem ei fecimus, tenendum ab eodem Petro et heredibus ejus de nobis et heredibus nostris in perpetuum, ad usus et consuetudines Normannie. Idem vero Petrus quitat nobis in perpetuum decem libras turonensium quas habebat annuatim in molendinis nostris de Bello Monte Rogerii, et triginta acras terre quas habebat in culturis nostris de predicta villa, que videlicet emerat a Radulpho de Rupierre, milite. Quod [ut] robur in perpetuum obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno Domini M° CC° octavo, regni vero nostri anno tricesimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina sunt supposita et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Guarini.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook