1208, du 6 avril au 31 octobre. — Anet.
Philippe Auguste donne à Martin de « Castella », à Martin « de Andoile » et à leurs héritiers, pour reconnaître leur service, deux moulins situés au Vaudreuil, jadis donnés à Pierre de « Terracona » par Richard, roi d'Angleterre, moyennant, pour chacun, le service d'un sergent.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre A de Philippe Auguste, fol. 62 v°.
C. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 70 v°, d'après B.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 295, n° 1094, d'après C.
Carta Martini de Castella.
Notum etc. quod nos Martino de Castella et heredi suo masculo quem de uxore sua desponsata habuerit, et Martino de Andoile et heredi suo masculo quem de uxore sua desponsata habuerit, propter servitium quod ipsi nobis fecerunt, damus et concedimus illa duo molendina nostra que sita sunt apud Vallem Rodolii, que etiam Petrus de Terracona ex dono Ricardi quondam regis Anglie habuerat, tali tenore quod tam ipsi quam heredes eorum masculi, sicut predictum est, illa molendina tenebunt eo modo quod quilibet eorum pro se reddet nobis et successoribus nostris, propter hoc, servitium unius servientis. Quod ut ratum..., salvo servicio nostro, ad usus et consuetudines Normannie confirmamus. Actum Aneti, anno Domini M° CC° VIII°, regni XX° IX°.