1208, du 6 avril au 31 octobre. — Fontainebleau.

Philippe Auguste confirme l'affranchissement de soixante et onze serfs de l'abbaye de Saint-Père de Chartres.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1026.

A. Original perdu.

B. Copie par Gaignières, Bibliothèque nationale, ms. lat. 5417, p. 59, d'après un vidimus.

C. Copie du xviiie s., Archives nationales, K 177, n° 47, d'après A.

a. Guérard, Cartulaire de Saint-Père de Chartres, t. II, col. 673, d'après B.

Indiqué : Gallia Christiana, t. VIII, col. 1227.


Texte établi d'après BC.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Guido, abbas sancti Petri Carnotensis, et totus ejusdem loci conventus quosdam ecclesie sue servos forenses, quorum nomina inferius sunt notata, cum heredibus eorum de ipsis natis vel nascituris, exceptis illis qui presenti carta excipiuntur, manumiserunt et a vinculo servitutis absolverunt, ita tamen quod, si illi manumissi in terra monachorum aliquid possident in presenti aut ad eos jure hereditario devolutum fuerit in futuro, illud alicui de familia dictorum monachorum infra annum vendere sive alio modo dimittere tenebuntur. Concedunt etiam predicti monachi quod, si aliqua carta apparuerit contraria carte hujus manumissionis, nullam habeat efficaciam quin ista manumissio suum habeat vigorem. Hec autem sunt nomina manumissorum et exceptorum : Dionisius de Espince, Hugo Aprilis de Levesvilla, Petrus de Ursi Villari, Galterus de Levesvilla, Bella femina de Gaviler ; excipitur filia ejus Adelina ; Willelmus major de Cambraio, Robertus, frater ejus, Gervasius de Leston, Adelina Peschemole, Guarinus Serortie de Leston ; excipitur filia ejus Laurentia ; Hugo de Pataio, Reginaldus textor de Chambraio, Alchebaudus de Boenvilla, uxor Herberti de Guaviler, Mareschaudus de Silvestri Villa, Lucas de Silvestri Villa, Thomas de Ursi Villari, Richeldis de Levesvilla, Galterus Ligart, Eremburgis Popeline, Vitalis gener Aprilis, Ernout de Espince, Amelina de Meracum ; excipitur filius ejus Reginaldus ; Gilebertus Potel, Herbertus Balduini, Serjant de Espince ; excipitur filia ejus maritata ; Nicholaus de Mundunvilla, Harduinus de Chartaneio, Johannes Quascive, Christianus de Hervilla, Ermenjardis de Edevilla ; excipitur Poetirun ; Gilo et Willelmus Boteraie de Loovilla, Dionisius de Hervilla, Guido de Habunvilla, Landricus de Roseres, Majorissa de Roseres, Escophart, Arnulphus Escophart, Ernaudus lo Costurier, Houdeir de Tiliaco, Reginaldus Belot, Andreas de Oscumvilla, Romanus frater ejus, Gilo et Silvester nepotes eorum, Amelot et Milesandis neptes eorumdem, Benedictus de Carnoto ; excipitur filia ejus maritata ; Alchenodus de Puteio, Gaufridus de Meracum, Hugo de Gedi, Herbertus Cruchet, Menerius de Silvestri Villa, Rogerius de Silvestri Villa, Bercherius de Thelliaco, Ebois, Gumbauz de Ursi Villari, Hilduinus de Sermaisoles, Odo de Mundunvilla, Juliana de Ansunvilla, Eremburgis de Bouvilete, Hemericus de Goollon, Maria de Goollon, Richerius de Goollon, Willelmus Botemie, Arduinus Rex de Orme Villa, Willelmus tabernarius, Laurencius filius ejus, Ingilnardus Lamberti et Willelmus de Seline. Nos vero, ad petitionem predicti abbatis et monachorum, ut hec predicta perpetuam obtineant stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam, salvo jure alieno, precepimus confirmari. Actum apud Fontem Bliaudum, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo octavo, regni vero nostri anno vicesimo nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook