1208, du 6 avril au 31 octobre. — Sens.
Philippe Auguste confirme la fondation d'une prébende de vingt livres de rente à prendre sur la terre de Nailly, faite par Pierre, archevêque de Sens, en faveur de Pierre, neveu de frère Guérin, chanoine nouvellement institué.
A. Original jadis scellé sur double queue. Hauteur, 192 mm. ; largeur, 199 mm. Archives départementales de l'Yonne (dépôt de Sens), G 109, n° 8.
B et C. Deux copies du xviie s., Archives départementales de l'Yonne, G 695, d'après A.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, sicut ex autentico dilecti et fidelis nostri Petri Senonensis archiepiscopi cognovimus, cum idem Petrum nepotem dilecti et fidelis nostri fratris Garini in ecclesia Senonensi canonicum instituit, quia nulla prebenda in eadem ecclesia tunc vacabat, eidem Petro viginti libras parisiensium in redditibus suis de Naaliaco, nomine prebende percipiendas, annuatim assignavit : infra octabas Nativitatis Domini decem libras, infra octabas beati Johannis Baptiste decem libras. Tenebitque quamdiu vixerit in eadem ecclesia canonicus prescriptas viginti libras pro prebenda et, si secundum consuetudines ejusdem ecclesie per dimidium annum non fecerit in illa ecclesia residentiam, capitulum prebendam illam, sicut solet alias, percipiet. Quando autem dictus Petrus in ecclesia debitam perfecerit residentiam, in recompensatione partitionum quas capitulum integre concessit ei percipiendas, idem capitulum centum solidos habebit in ejusdem ville redditibus in festo sancti Remigii percipiendos. Si vero prefatus Petrus non integram sed pro parte fecerit residentiam, quantam partem residentie fecerit, tanta pars de summa centum solidorum capitulo persolvetur. Quocumque igitur casu desierit esse canonicus, et statuta desinet esse prebenda, et prescripte viginti libre cum centum premissis solidis ad eundem Petrum Senonensem archiepiscopum et successores suos integre et libere revertentur. Quod ut firmum habeatur in perpetuum, nos, ad petitionem predicti Petri Senonensis archiepiscopi, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Senonis, anno ab Incarnatione Domini M° CC° octavo, regni nostri anno vicesimo nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria. Per manum fratris Garini.