1208, septembre. — Compiègne.
Philippe Auguste reconnaît devoir à Simon le Bègue cent sous de rente sur la prévôté de Choisy[-au-Bac], pour la moitié du bois mort de la forêt de Laigue.
A. Original perdu, scellé en cire verte sur lacs de soie rouge et verte selon B.
B. Copie authentique de 1747, Archives nationales, K 185, n° 208, d'après A, qui porte en marge : « seigneurie du Plessis Brion ».
C. Copie du xviiie s., Archives nationales, R4 251, avec traduction française.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Simoni Le Begue et heredibus suis tenemur reddere singulis annis centum solidos in festo sancti Joannis Baptiste, in prepositura nostra de Choisy, pro medietate mortui nemoris de Lesgue et pro aliis contentionibus, ita quod predictus Simon et heredes sui capient in predicto nemore usuagium suum tam in vivo quam mortuo nemore, ita etiam quod ipsi exinde nihil poterunt donare seu vendere. Quod ut ratum et firmum permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam, salvo jure nostro, confirmamus. Actum apud Compendium, anno Domini millesimo ducentesimo octavo, regni nostri anno vigesimo nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante [cancellaria], per manum fratris Guarini.