1209, du 29 mars au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste fixe les privilèges et les statuts des tisserands en lin et en laine d'Orléans : le roi aura les amendes pour mauvaise fabrication et une redevance annuelle de dix livres, à la Saint-Remy (1er octobre).
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., cancellée, Registre A de Philippe Auguste, fol. 79 v°.
a. Tuetey, Archives des missions, 3e série, t. 6, p. 345, d'après B.
b. R. Boucher de Molandon, « Documents orléanais du règne de Philippe Auguste », dans Mémoires de la Société archéologique et historique de l'Orléannais, t. XVIII, 1884, p. 81, d'après B, avec traduction française partielle.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, amore Dei, quitavimus omnes textores manentes et mansuros apud Aurelianum, qui propriis manibus texent tam in lineo quam in laneo, ex omnibus consuetudinibus que ad nos pertineant, scilicet tam de omni tolta et tallia, salva tamen tallia nostra panis et vini, quam etiam de omni demanda et de introitu ministerii, salvis hiis quod (sic) ipsi dabunt nobis rectum theloneum nostrum et salva sanguinis effusione que probari possit per testimonium legitimorum testium et salvis aliis forifactis nostris majoribus sanguinis effusione, salvo etiam exercitu nostro et equitatione nostra. Omnes autem texores (sic) ad horam rectam incipient et ad horam rectam dimittent opus suum. Hii vero ad voluntatem suam eligent et constituent quotienscumque voluerint, quatuor de ministerialibus illorum legitimis, per quos ipsi se justiciabunt et emendabunt ea que fuerint emendanda, et hii quatuor ministeriales fidelitatem nobis facient et preposito nostro, et jurabunt conservare jus nostrum. Hii etiam quatuor custodient quod draperia sit fidelis et bona et, si ibi fuerit forisfactum, emenda nostra erit. Propter hoc autem ipsi textores dabunt nobis singulis annis decem libras, videlicet ad festum sancti Remigii C. solidos et ad Pascha centum solidos. Quod ut perpetuum et stabile, etc. Actum Parisius, anno Domini M° CC° IX°, regni vero nostri anno tricesimo.