1209, du 29 mars au 31 octobre. — Pont-de-l'Arche.
Philippe Auguste donne à l'église de Fontaine-Guérard et aux religieuses dudit lieu soixante acres de terre à cultiver dans la forêt de Longboël.
A. Original jadis scellé sur lacs de soie rouge. Hauteur, 162 mm. ; largeur, 190 mm. Archives départementales de la Seine-Maritime, fonds de Fontaine-Guérard, 80 H 4.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 296, n° 1098, d'après A.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum, dedimus et concessimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancte Marie de Fontibus Gerardi et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus sexaginta acras terre ad excolendum in exsarto de Chardoneio, in foresta de Loncboel, libere et quiete imperpetuum possidendas. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam duximus roborandam. Actum apud Pontem Archie, anno ab Incarnatione Domini M° CC° nono, regni vero nostri anno tricesimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Guarini.