1209, du 29 mars au 31 octobre.
Philippe Auguste donne en fief et à hommage lige à Renaud de Borron, son sergent, et à l'héritier mâle de ce dernier les biens que Guy de Dive, chevalier, avait possédés à Saint-Michel-en-Graigne et à Montmartin.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre A de Philippe Auguste, fol. 72 v°.
C. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 77, d'après B.
Carta Reginaldi de Borroon.
Notum etc. quod nos Renaldo Borron, servienti nostro, et heredi suo masculo de uxore sua desponsata, propter ipsius fidele servicium, damus et concedimus imperpetuum quicquid Guido de Diva, miles, habebat in villa que dicitur Sanctus Michael Engrengne, in assignamentum XXXIII libratarum terre, et apud Montem Martini septem libratas ; et hec omnia ipsi et heredi suo masculo de uxore sua desponsata damus et concedimus imperpetuum, in assignamentum XL libratarum terre, tenenda de nobis et heredibus nostris in feodum et hominagium ligium, per servicium quod predicte terre debent ad usus et consuetudines Normannie. Actum anno Domini CC° nono, regni XXX°. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante cancellaria, per manum fratris Garini.