1209, [vers le 6 juin ?]. — Compiègne.
Philippe Auguste prend sous sa protection la maison des ermites de Vieux-Moulin et la donne à ces religieux, avec ses appartenances.
A. Original scellé en cire verte sur lacs de soie, selon C, perdu.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de Royal-Lieu, charte 26, Bibliothèque nationale, ms. lat. 5434, fol. 96.
C. Copie du xviiie s., par Dom Gillesson, « Antiquitez de Compiegne, livre IV, Chartes de Saint-Corneille », Bibliothèque nationale, ms. fr. 24066, fol. 299 (ancien 67).
a. P. Guynemer, Cartulaire de Royallieu, Compiègne, 1911, p. 53, n° XXVI.
Texte établi d'après BC.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos domum heremitarum de Veteri Molendino, que de nostra est elemosina, et habitantes in ea sub nostra posuimus protectione, et omnibus ex parte nostra in illa habitantibus domum predictam cum ejus appendiciis et omnia que legitime adipisci poterunt concessimus in perpetuum pacifice possidendam. Qui vero huic donationi et confirmationi nostre contradicere voluerint, majestatem regiam se noverint offensuros. Quod ut ratum sit et firmum, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam fecimus roborari. Actum apud Compendium, anno ab Incarnatione Domini M° CC° nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Vacante cancellaria. Datum per manum (Monogramme) fratris Guarini.