1209, novembre. — Orléans.
Philippe Auguste conclut un accord avec Foulque, doyen, et avec le chapitre de Sainte-Croix d'Orléans, au sujet de la taille du pain et du vin, du droit de prise et de la haute justice dans la rue du Bourg-Neuf.
A. Original perdu, jadis scellé d'un grand sceau de cire verte, selon B et alors conservé au chapitre de l'église cathadréale d'Orléans.
B. Copie du xviie s., « Privilèges accordés par les roys à la ville d'Orléans », Bibliothèque municipale d'Orléans, ms. 786 (H 1443), fol. 11, d'après A.
C. Copie du 27 mars 1765, par Dom Gérou, Bibliothèque nationale de France, Collection Moreau, vol. 112, fol. 220, d'après le Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans, fol. 36 v°.
a. J. Thillier et E. Jarry, Cartulaire de l'église Sainte-Croix d'Orléans, p. 235, n° CLII, d'après C.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, cum inter nos ex una parte, et Fulconem decanum et capitulum Sancte Crucis Aurelianensis ex altera, super vico eorum qui Burgus Novus dicitur, contentio verteretur super hoc quod annis singulis talliam panis et vini necnon et omnem aliam prisiam, sicut eam habemus in Aurelianensi civitate, magnam quoque justitiam in eodem vico propriam reclamaremus, predicto decano et capitulo contrarium asserentibus, tandem in hunc modum fuit ipsa contentio terminata : nos panis et vini talliam in eodem vico singulis annis percipiemus omnem quoque aliam prisiam, sicut in Aurelianensi civitate eam habemus, in ipso vico similiter sumus habituri ; de magna vero illius vici justitia sic est compositum quod nobis et dicto capitulo communiter et equaliter remanebit, ita quod ab assiariis nostris qui pro tempore Aurelianis tenebunt assisias, et ab ipso capitulo pariter serviens quidam annis singulis eligetur, qui nobis et dicto capitulo eamdem fidelitatem faciet, et tam nobis quam ipsi capitulo eodem modo per omnia super magna justitia exhibebit, ita eciam quod ad illam justitiam manum non apponet aliquis alius et praeter ipsum de ea nemo se penitus intromittet. Sciendum est preterea omnes redditus dicti vici et universam justitiam preter magnam predicto capitulo integre et libere perpetuo remansisse, ita quod a nobis prorsus inde poterit reclamari. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri authoritate presentem paginam confirmamus. Actum Aurelianis, anno Incarnationis dominice M° CC° nono, mense novembri.