1210, du 18 avril au 31 octobre. — Anet.

Philippe Auguste, à la prière de Huélin, son écuyer, donne à Jean, frère dudit Huélin, la sergenterie d'Eudes Pinchon, à Poissy, qu'il avait précédemment donnée à Huélin ; celui-ci recevra de son frère des compensations.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1112.

A. Original scellé en cire verte sur lacs de soie rouge. Hauteur, 183 mm. ; largeur, 202 mm. Archives nationales, L 904, n° 17.


In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, ad peticionem Huguelini, scutiferi nostri, dedimus Johanni, scutifero nostro, fratri ejusdem, serjanteriam nostram apud Pissiacum quam Odo Pinchon tenuerat, quam dicto Huguelino dederamus. Idem autem Johannes, pro predicta serjanteria, predicto Hugoni, [fratri] suo, dedit in excambium et quitavit totam portionem suam de eschaemento quod eis evenit de Tiboldo Divite, in perpetuum, hereditario jure habendam, ad faciendum inde voluntatem suam, sicut de hereditagio suo. Preter hoc dedit etiam idem Johannes dicto Huguelino centum solidos annui redditus de portione sua in domo ipsorum sita Parisius ante portam nostram, in perpetuum percipiendos ab eodem Huguelino et heredibus ejus de uxore sua desponsata. Que ut perpetuum robur obtineant, nos, ad petitionem utriusque, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato ad hujus rei testimonium, presentem paginam roboramus. Actum Aneti, anno Incarnationis dominice M° CC° decimo, regni nostri anno tricesimo primo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii.

Datum vacante (Monogramme) cancellaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook