1210, mai. — Mantes.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre Notre-Dame de Mantes et Saint-Victor de Paris : les chanoines de Saint-Victor renoncent à toutes leurs plaintes, moyennant l'abandon par les chanoines de Mantes, chaque année, du premier saumon pêché dans l'eau « Quopepie ».
A. Original jadis scellé. Hauteur, 100 mm. ; largeur, 195 mm. Archives nationales, L 903, n° 9.
Philippus Dei gratia Francorum rex universis ad quos littere presentes pervenerint salutem. Noveritis quod contentio que inter ecclesiam Sancti Victoris Parisiensis et canonicos et vicarios Beate Marie Medunte vertebatur, sopita est in hunc modum : canonici et vicarii Beate Marie Medunte ecclesie Sancti Victoris Parisiensis dederunt in perpetuum salmonem qui in bochio de Quopepie primo capitur singulis annis, quem annuo redditu percipere solebat ecclesia Medunte. Si autem contigerit aliquo anno in illo bochio nullum salmonem capi, ecclesia Medunte ad nullam propter hoc tenebitur restitutionem. Canonici vero Sancti Victoris, pro pisce illo in perpetuum habendo, omnes contentiones illas, sicut in autenticis scriptis utriusque partis continetur, omnino in perpetuum remiserunt. Nos vero, ad petitionem utriusque partis, presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus. Actum apud Meduntam, anno Domini M° CC° decimo, mense maio.