1210, mai. — Paris.
Philippe Auguste mande à ses baillis et à ses prévôts de protéger les personnes et les biens de l'abbaye de La Cour-Dieu.
A. Original perdu.
B. Copie du xvie s., Cartulaire de l'abbaye de La Cour-Dieu, Archives départementales du Loiret, H 60, fol. 37 v°.
C. Copie de février 1765, Bibliothèque nationale, Collection Moreau, vol. 113, fol. 167, d'après les archives de La Cour-Dieu.
D. Copie de mars 1765, même ms., fol. 168, d'après la même source.
E. Copie de mai 1765, même ms., fol. 166, d'après la même source.
Texte établi d'après BCDE.
Philippus Dei gratia Francorum rex universis ballivis et prepositis suis ad quos littere presentes pervenerint salutem. Universos qui de ordine Cisterciensi sunt quodam speciali privilegio amoris pre ceteris qui religionis habitum assumpserunt fovere intendimus ; inter eos tamen quosdam familiarius diligentes, precipimus vobis et singulis ut abbatem et monachos et fratres Curie Dei cum universis ad eorum monasterium pertinentibus in nostra custodia et protectione per jus susceptis, in pace et quiete liberatos ab incursu malignantium manere faciatis. Hoc autem dicimus de rebus in nostro dominio constitutis. Si quis vero de rebus fratrum predicti monasterii in potestatibus juris constitutus sine clamore aliquid ceperit, tantum de rebus malefactorum capiatis ex precepto nostro quod rescindendum sine mora per jus restituatur et forisfactum emendetur. Si quis autem de baronibus nostris vel aliquis de terris eorum aliquid injurie jam dictis fratribus vel eorum rebus inferre presumpserit, volumus quod ipsi vel eorum justiciarii super emendatione injurie quantotius conveniant et eis res que ablate fuerint restituantur et forisfactum emendetur, attendentes quia si quis vestrum, quod non credimus, hujus precepti nostri transgressor extiterit, totiens nobis centum solidos parisiensium pro emendatione dabit quotiens ab hujus exceptione mandati ab abbate vel fratribus predictis requisitus defecerit. Actum Parisius, anno Domini millesimo ducentesimo decimo, mense maio.