1210, mai. — Paris.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre Robert de Courtenay et Itier de Toucy : Robert sera l'homme lige d'Itier pour Bléneau et Malicorne ; Itier conservera sa maison de Sept-Fonds et Robert sa maison de Montbouy ; à l'avenir, ils ne pourront pas fortifier de maisons entre Champignelles et Saint-Fargeau.
A. Original jadis scellé sur double queue. Hauteur, 160 mm. ; largeur, 130 mm., Bibliothèque nationale, Collection de Champagne, vol. 3, fol. 169.
B. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale de France, Collection de Champagne, vol. 136, fol. 212 v°, d'après A.
a. M. Quantin, Recueil... pour faire suite au Cartulaire général de l'Yonne, p. 42, n° 94, d'après A.
b. E. Petit de Vausse, Histoire des ducs de Bourgogne, t. III, p. 429, n° 1224, d'après A.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Robertus de Corteniaco et Iterius de Thociaco, de discordia et de omnibus querelis que versate erant inter eos, pacem fecerunt ita quod dictus Robertus concessit se esse hominem ligium dicti Iterii, de Blanolio, sicut comes Sacricesaris homo suus erat de dicto Blanolio, et de Moricornia, sicut Willelmus dominus Moricornie homo suus erat de dicta Moricornia, salva legietate dominorum suorum, et ita scilicet quod domus dicti Iterii de Septem Fontibus et domus dicti Roberti de Meo Bosco per voluntatem illorum duorum stantes remanebunt et illi de cetero non firmare poterunt domos inter Champinnoolas et Sanctum Firgeolum ; et istut (sic) feodum tenet dictus Iterius de nobis cum feodo Sancti Fereoli. Quod ut firmum et stabile perseveret, sigilli nostri munimine confirmamus. Actum Parisius, anno Domini M° CC° decimo, mense maio.