[1210, octobre].
Philippe Auguste écrit au doyen et au chapitre de Chartres pour leur recommander la modération dans le jugement qu'ils feront du prévôt et de certains bourgeois de la ville, instigateurs d'un soulèvement du peuple, au cours duquel les chanoines avaient été molestés.
A. Original perdu.
B. Copie du xiiie s., insérée dans un recueil de formules, Bibliothèque nationale, ms. lat. 8566 A, fol. 120.
C. Copie du xviie s., par Baluze, Bibliothèque nationale, Collection Baluze, vol. 128, fol. 304, d'après B.
a. L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, p. 516, d'après B.
Philippus Dei gratia Francorum rex decano totique capitulo Carnotensi salutem. Judicandi formam excedere non debent judices, ne pro suis excessibus vocari debeant exactores. Carnotensis pretor et primi civitatis, sicut asseritis, in seditionem versi, per edictum publicum universam plebeculam induxerunt ut personas vestras sine differentia molestarent, quod adimplere nullatenus distulerunt. Et nos ad vestram ecclesiam accedentes in propria persona, fide perspeximus oculata super quibus et quantis vestra fuisset universitas vulnerata. Post compromissionem vero factam in nos, arbitrati sumus quod memorati pretor et cives tali die vestro capitulo se presentent, satisfactionem vobis secundum vestrum judicium prestituri. Sed si vos censueritis indiscrete, nostrum erit satisfactionem in moderamen debitum revocare. Cum igitur sine misericordia judex non debeat judicare, vestram commonemus universitatem quatinus ita vestrum temperare judicium procuretis, ne merito reprehendi de crudelitatis vitio debeatis.