1210, du 1er novembre au 2 avril 1211. — Paris.
Philippe Auguste déclare que le chapitre de Sainte-Croix d'Orléans a le droit de tailler, en différentes circonstances, ses hommes du pays d'Étampes.
A. Original perdu.
B. Copie par Dom Gérou, Bibliothèque nationale, Collection Moreau, vol. 114, fol. 43, d'après un Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans, fol. 203.
a. J. Thillier et E. Jarry, Cartulaire de l'église cathédrale Sainte-Croix d'Orléans, p. 238, n° CLIV, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, cum homines de terra Sancte Crucis Aurelianensis de Stampasio, a capitulo ejusdem ecclesie talliati, ad nos querimoniam deportassent quod canonici non possent eos talliare nisi nos ab eisdem canonicis exigamus sacramentum, super hoc inquisitionem fieri fecimus et per juramenta legitimorum hominum tam militum quam servientium nobis plene constitit quod capitulum predictum homines de terra sua supradicta potest talliare pro servicio nostro et pro expensis quas faciunt pro deffensione honorum suorum et terre ejusdem ecclesie, et quando faciunt emptionem, et pro domino papa. Quia vero per juramenta legitimorum hominum super hoc plenius veritatem cognovimus, volumus et concedimus ut predicto capitulo homines de terra sua prefata liceat supradictis de causis sine contradictione aliqua talliare. Et ut perpetue stabilitatis robur obtineat, sigilli nostri authoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam, salvo servicio nostro, confirmamus. Actum Parisius, anno Incarnationis dominice 1210, regni nostri 32°, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria.