[Vers 1210].
Philippe Auguste donne à Foulque de Compiègne, son sergent, et à ses héritiers, un moulin situé sur l'Eure, au Vaudreuil, et ayant appartenu à Martin « de Castella » ; si Foulque meurt sans enfant, le douaire de Julienne, sa femme, sera constitué par ledit moulin.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., cancellée, Registre C de Philippe Auguste, fol. 86.
a. L. Delisle, Cartulaire normand, p. 298, n° 1103, d'après B.
Notum etc. quod nos Fulconi de Compendio, servienti nostro, propter ejus fidele servicium, et heredibus suis de uxore sua desponsata damus et concedimus imperpetuum quoddam molendinum quod fuit Martini de Castella, situm super Euram fluvium, apud Vallem Rodolii, cum omnibus pertinentiis suis, tenendum de nobis et heredibus nostris ad usus et consuetudines Normannie ; si vero predictus Fulco absque herede de uxore sua, Juliana, filia Peni quondam scutiferi nostri, decesserit, volumus et concedimus ut eadem Juliana habeat et possideat dotalicium suum in predicto molendino, sicut illud debet habere ad usus et consuetudines Normannie.