1184, du 1er avril au 31 octobre. — Fontainebleau.
Philippe Auguste donne à ses chapelains de Fontainebleau la dîme du vin qu'il avait à Recloses.
A. Original perdu.
B. Copie du xviiie s., Archives nationales, K 190, liasse 8, n° 2, d'après A.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam ad petitionem Bartholomei, capellani nostri, intuitu Dei et ob remedium anime nostre et patris nostri bone memorie regis Ludovici et predecessorum nostrorum, dedimus ipsi Bartholomeo et omnibus capellanis nostris qui in capella nostra de Fonte Blaaudi divinum assidue celebrabunt servitium, decimam vini quam habebamus apud Reclosas et eis concessimus in perpetuum percipiendam in cuppa, sub hac forma quod, si capellanus noster de Fonteblaaudi aliquem hominem accusaverit decimam suam retinuisse, ille sacramento se inde purgabit. Si vero sacramentum inde prestare noluerit, ipse sacerdoti decimam suam integre reddet et nos emendationem nostram inde habebimus. Si quis autem vindemiam suam duxerit extra decimariam antequam sacerdos gratum suum habeat de decima sua, nos inde emendationem [habebimus] et sacerdos decimam suam habebit. Quod ut in posterum ratum illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari. Actum aput Fontemblaaudi, anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo quarto, regni nostri anno quinto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Teobaudi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii. (Monogramme.) Data per manum Hugonis cancellarii.