1211, [janvier ?].
Philippe Auguste confirme la donation du manoir de Marbeuf, faite à l'abbaye du Bec par Guillaume de Garlande, Alis sa femme et Thibaut leur fils.
A. Original perdu.
B. Copie du xviiie s., « Chronicon Beccense auctum et illustratum », Bibliothèque nationale, ms. lat. 12884 (ancien Saint-Germain latin 528), fol. 287.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos donationem quam dilectus et fidelis miles noster Guillelmus de Garlanda et Aalis uxor ejus et Theobaldus filius eorum fecerunt abbati et monachis Becci de Marbodio manerio suo in Normannia, concedimus sicut in carta eorum et in carta Johannis de Gisortio de quo tenebant illud manerium continetur. Quod ut firmam obtineat stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii [nominis] caractere inferius annotato presentem paginam fecimus confirmari. Actum anno ab Incarnatione Domini 1210, regni vero nostri anno tricesimo (sic), astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii, etc. Vacante cancellaria.