[Vers 1211, mars ?].
Philippe Auguste annonce au pape qu'il a autorisé les prélats de son royaume à aider le Saint-Siège contre l'empereur Othon, et s'excuse de ne pouvoir par lui-même lui prêter secours.
A. Original perdu.
B. Copie, formules abrégées, du xiiie s., Registre A de Philippe Auguste, fol. 79 v°.
a. Tuetey, Archives des missions, 3e série, t. 6, p. 343, d'après B.
Indiqué : Cartellieri, Philipp II August, t. IV, p. 297, d'après a.
Hec est forma sub qua dominus rex domino pape scribit.
Innoc[entio] etc. Grates vobis referimus super eo quod nobis et baronibus imperi[i] mandavistis, quia bene credimus quod dictis baronibus scripsistis secundum formam quam nobis vestris inclusam litteris misistis. Quod autem nobis mandavistis ut archiepiscopos, episcopos, abbates, priores et alios ecclesiarum regni nostri prelatos rogemus ut vos juvent contra Otonem qui dicitur imperator, libenter et benigne faciemus, ita etiam quod nos a servicio quod nobis debent in magna parte temporis ipsos relaxabimus pro vestro negocio et ut vobis libentius et habundantius serviant, nisi ita contingeret, quod Deus avertat, quod idem Oto cum magna gentis violentia super nos veniret et super regnum nostrum, vel nisi gentem mitteret que talis et tanta esset quod bene apparens esset quod nobis et regno nostro nocere posset, quod similiter avertat Deus. Super eo autem quod nobis mandavistis ut de nostro proprio vos juvemus, sciatis quod in guerra nostra multum expendimus et in faciendis firmitatibus et munitionibus tenendis in eisdem, et si barones imperii negocium aliud voluerint adgredi et facere quod eis mandavistis, credimus firmiter quod auxilium nostrum tantum valebit vobis quantum ibi valeret. Magister autem Peregrinus capellanus vester vobis significare poterit quantum ad presens vos juvemus quia, de eo quod pro vobis facimus, nullam volumus facere jactantiam.