1211, mars. — Pont-de-l'Arche.
Philippe Auguste concède à l'abbaye d'Ouville une foire le jour de la saint Mathias et le lendemain, se réservant seulement les droits de haute justice.
A. Original perdu.
B. Copie du 28 février 1628, collationnée, Archives de la Seine-Maritime, 10 H 97, d'après un registre appartenant aux religieux d'Ouville.
C. Copie du xviie s., même dépôt, 10 H 95, d'après le même registre.
Texte établi d'après BC.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, intuitu pietatis et amore Dei et Beate Marie genitricis ejus, concedimus ecclesie Beate Marie Virginis de Ouvilla nundinas in die beati Mathie apostoli et crastino, salva nobis et heredibus nostris justitia earundem nundinarum sanguinis et homicidii, quam nobis et heredibus nostris retinemus. Quod ut perpetuum robur obtineat, presentem paginam sigilli nostri authoritate et regii nominis caractere inferius annotato confirmamus. Actum apud Pontem Arche, anno Domini M° CC° decimo, mense martii, regni vero nostri anno tricesimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii.