1211, du 3 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste confirme la vente d'un champart et de biens sis à « Quesneaus », faite par Guy de Choisy à Baudouin de Choisy.
A. Original perdu.
B. Copie du xve s., Cartulaire du prieuré de Choisy-au-Bac, Archives nationales, LL 1023, fol. 67 v°.
Indiqué : Bibliothèque nationale, ms. lat. 12665 (anciennes cotes : Monasticon benedictinum, t. VIII, et Résidu Saint-Germain 1010), fol. 27, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Guido miles de Choysiaco, in presencia nostra constitutus, vendidit Balduino de Choysiaco campipartem et quidquid habebat apud Quesneaus, assensu et voluntate filii sui et uxoris sue, dicto Balduino et heredibus suis imperpetuum possidendam (sic). Nos vero venditionem istam gratam et ratam habentes, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, ad petitionem utriusque partis, paginam istam, salvo servicio nostro, confirmamus. Actum Parisius, anno ab Incarnatione millesimo ducentesimo undecimo, regni vero nostri anno tricesimo secundo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis conestabularii. Datum vacante cancellaria.