1211, du 3 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste s'engage à ne plus repeupler sa forêt de Rouvray, près Paris, en daims, cerfs et autre gibier susceptible de nuire aux habitants des localités environnantes.
A. Original scellé en cire verte, sur lacs de soie verte et rouge (fragment de sceau). Hauteur, 133 mm. ; largeur, 151 mm. Archives nationales, S 2138B, liasse 4, Roissy C 1.
B. Copie du xiiie s., Cartulaire de Saint-Victor de Paris, Archives nationales, LL 1450, fol. 89.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos in foresta nostra de Rovreio juxta Parisius, de cetero non ponemus dammas aut cervos vel aliud genus ferarum unde dampnum aut malum hominibus villarum circumjacentium et propinquarum in posterum valeat provenire. Quod ut ratum firmumque permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari. Actum Parisius, anno Domini M° CC° undecimo, regni vero nostri tricesimo secundo. Astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante (Monogramme) cancellaria.