1211, novembre au 24 mars 1212. — Sens.
Philippe Auguste garantit la promesse faite par Pierre de Courtenay, comte d'Auxerre et de Tonnerre, à Robert de La Ferté, fils du prévôt Renard, de ne pas l'inquiéter et de ne pas le laisser inquiéter par ses officiers.
A. Original scellé en cire brune sur double queue. Hauteur, 157 mm. à gauche, 150 mm. à droite ; largeur, 171 mm. Bibliothèque nationale, ms. fr. 27375 (Pièces originales 891), fol. 77.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, sicut ex auctentico karissimi consanguinei et fidelis nostri P. comitis Altisiodorensis et Thornodorensis cognovimus, idem comes, de assensu et voluntate Yolendis uxoris sue et Philippi filii ejus, promisit et concessit Roberto de Firmitate, filio Renardi prepositi defuncti, quod neque ipse neque alius ex parte ipsorum in ipsum Robertum aut uxorem aut infantes ipsius manum mittet aliquo modo aut mitti faciet. Rogavit autem nos idem comes ut, si ipse contra hanc promissionem et concessionem suam venire presumeret, nos super hoc in nocumentum ipsius comitis essemus. Unde nos prefato Roberto, ad preces et instantiam predicti comitis, concessimus quod, si ipse comes eumdem Robertum aut uxorem aut infantes suos vellet gravare vel in eos manum mittere, nos tantum caperemus de rebus ipsius comitis propter quod ipsos in pace dimitteret nec ulterius ipsos contra tenorem carte sue super hoc facte indebite molestaret. Actum Senonis, anno Domini M° CC° XI°.