1211, du 1er novembre au 24 mars 1212. — Melun.
Philippe Auguste confirme aux lépreux de Melun une rente de deux muids de froment concédée par Louis VII et, en échange de dix muids de vin également concédés annuellement par Louis VII, leur donne une rente de six livres.
A. Original jadis scellé sur lacs de soie verte et blanche. Hauteur 185 mm., largeur 166 mm. Archives nationales, S 4899, n° 6.
B. Copie du xviiie s., Bibliothèque nationale, ms. lat. 11900 (ancienne cote : Résidu Saint-Germain, 959, Anecdota, XV), fol. 110.
Indiqué : Analyse du xviie s., Bibliothèque nationale, Collection Du Chesne, vol. 56 fol. 300 dans des « extraits de titres communiqués par M. Frison ».
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos, intuiti Dei, domui leprosorum de Meleduno concedimus in perpetuum duos modios frumenti in molendino nostro de Pugneto singulis annis habendos, sicut karissimus genitor noster pie recordationis Ludovicus eos ipsis donavit ; pro decem vero modiis vini de clauso Montis Ecclesie quos karissimus genitor noster similiter eis donaverat, quia de clauso illo voluntatem nostram fecimus, donamus et concedimus predictis leprosis in excambium sex libras singulis annis in Nativitate Domini percipiendas. Quod ut firmum et perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam precepimus confirmari. Actum Meleduni, anno Domini M° CC° undecimo, regni vero nostri anno tricesimo tercio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartolomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria.