1212, du 25 mars au 31 octobre. — Paris.

Philippe Auguste donne à titre héréditaire à Pierre de Villeneuve, qui les tiendra en fief, une rente de douze muids d'avoine assise à Antony, et une autre de trois muids et quatre setiers, assise à Villeneuve[-le-Roi].

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1240.

A. Original scellé en cire verte (sceau brisé et réduit à la moitié environ) sur lacs de soie verte et rouge. Hauteur 205 mm. ; largeur, 195 mm. Archives nationales, K 27C, n° 35.

Indiqué : Tardif, Cartons des rois, p. 343, n° 766, d'après A ; fac-similé dans G. Tessier, La diplomatique royale française, pl. VII, p. 216.


In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dedimus et concessimus dilecto et fideli nostro Petro de Villanova et heredi suo masculo duodecim modios avene apud Antoigni singulis annis habendos, sicut eos ibidem hucusque habuimus, et tres modios et quatuor sextarios avene apud Villam novam, quas (sic) ibidem habebamus de tensamento. Hec autem dictus Petrus quamdiu ipse vixerit tenebit a nobis, et super hoc erit homo noster ligius. Si vero dictus Petrus sine herede masculo decesserit, ille qui habebit uxorem filiam memorati Petri redditus supradictos habebit et eos tenebit a nobis in hominagium ligium. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno Domini M° CC° duodecimo, regni vero nostri anno tricesimo tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook