1212, [juin]. — Melun.
Philippe Auguste notifie que le maire et les bourgeois de Compiègne ont pris à cens, des Templiers, un pré situé près du pont de Compiègne, qui avait été donné au Temple par Agathe de Pierrefonds.
A. Original scellé en cire verte sur lacs de soie rouge et verte. Hauteur, 165 mm. ; largeur, 178 mm. Archives municipales de Compiègne, AA 5, n° 2, dossier « Prairie de la ville. »
B. Copie authentique du 7 août 1688, même liasse.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod major et burgenses de communia nostra Compendii receperunt ad censum in perpetuum a fratribus domus Templi quoddam pratum suum situm ante pontem Compendii, quod de elemosina domine Agathes de Petrafonte ad eos dinoscitur pervenisse, pro viginti libris parisiensis monete in crastinum festi sancti Remigii singulis annis in domo sua apud Compendium ipsis persolvendis. Tota autem justicia illius prati erit dictorum burgensium, ita tamen quod si in eodem prato aliquando fierent herbergagia, dicti fratres ibidem habebunt venditas et omnes alias consuetudines quas dominus census habere debet in censiva sua, preterquam justiciam. Si vero summam predicte pecunie prenominati burgenses ad prefatum terminum et locum eisdem frat[r]ibus non redderent annuatim, ipsi burgenses, pro singulis diebus quibus eam post dictum terminum detinerent, quinque solidos ipsis fratribus solvere pro emenda tenerentur. Quod ut perpetuum et stabile permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus, hoc tamen addito quod ipsi burgenses ibi villam facere non possunt. Actum Meleduni, anno Domini millesimo ducentesimo duodecimo, regni vero nostri anno tricesimo tercio, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante cancellaria (Monogramme).