1184, du 1er novembre, au 20 avril 1185. — Châteaufort.
Philippe Auguste concède aux Lépreux de Linas l'usage du mort bois dans la forêt d'Iveline.
A. Original perdu.
B. Vidimus de Jean II de janvier 1352 (n. st.), Archives nationales, JJ 81, n° 181.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam, ob remedium anime nostre et anime patris nostri regis Ludovici venerande memorie, dedimus et concessimus in perpetuum Leprosis de Lynais mortuum nemus in foresta nostra Aquiline quantum ipsis opus fuerit ad ardendum. Quod ut perpetuam sortiatur firmitatem et apud posteros omnimodam devitet molestiam, presentem cartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato communimus. Actum apud Castrum Forte, anno ab incarnatione Domini M° C° LXXXIIII°, regni nostri anno sexto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Signum comitis Theobaudi, dapiferi nostri. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Radulphi constabularii.
Data per manum (Monogramme) Hugonis cancellarii.