1212 [août]. — Melun.
Philippe Auguste vend à Manassès, évêque d'Orléans, et à ses successeurs, le droit de gîte qu'il avait annuellement à Meung-sur-Loire et à Pithiviers, pour soixante livres parisis de rente, payables chaque année au prévôt d'Orléans.
A. Original perdu.
B. Copie du xviiie s., par Dom Gérou, Bibliothèque nationale, Collection Moreau, ms. 117, fol. 23, d'après le cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans, fol. 13 v°, n° 14.
a. J. Thillier et E. Jarry, Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans, n° 157, p. 241, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Manasserio Aurelianensi episcopo ejusque successoribus quittamus in perpetuum procurationes quas singulis annis habebamus apud Magdunum et apud Pithiveris, pro sexaginta libris monete parisiensis usualis, quas ipse reddere tenetur preposito nostro Aurelianensi singulis annis in festo Omnium sanctorum. Et ut hoc permaneat inconcussum, presentem paginam sigilli nostri authoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus roborari. Actum Meleduni, anno Domini 1212, regni vero nostri anno 33°. Astantibus in palatio nostro quorum supposita sunt nomina et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria.