1212, du 1er novembre, au 13 avril 1213. — Melun.
Philippe Auguste renonce, moyennant vingt livres parisis, à la literie que lui devaient les habitants du bourg Saint-Sauveur de Melun, lorsqu'il passait la nuit à Melun.
A. Original perdu, scellé en cire verte sur lacs de soie rouge selon B.
B. Copie par Gaignières, Bibliothèque nationale, ms. lat. 5482, p. 187.
a. G. Leroy, « Notice historique et archéologique sur le prieuré Saint-Sauveur de Melun », Bulletin de la Société d'archéologie, sciences, lettres et arts du département de Seine-et-Marne, t. VII, 1873-1874, p. 79.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos quitavimus in perpetuum culcitras quas homines de vico Sancti Salvatoris de Meleduno nobis debebant quando nos jacebamus apud Meledunum. Ipsi autem, pro quitatione ista, nobis dederunt viginti libras parisiensium. Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Meleduni, anno Domini M° CC° duodecimo, regni vero nostri anno tricesimo quarto, astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria.