1214, du 30 mars, au 18 avril 1215. — Compiègne.

Philippe Auguste confirme la vente faite par Baudoin de Choisy à Saint-Médard de Soissons, d'un champart et d'autres biens qu'il avait au Caisnel et qu'il avait achetés à Guy de Choisy.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no1325.

A. Original perdu.

B. Copie du xive s., Cartulaire du prieuré de Choisy, Archives nationales, LL 1023, fol. 68.

Indiqué : Mention de Dom Grenier, Bibliothèque nationale, Collection de Picardie, vol. 243, fol. 224 v°, d'après B.


In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Guido, miles, de Choysiaco vendidit Balduino de Choysiaco et heredibus suis campipartem et quidquid habebat apud Quesniaus. Idem vero Balduinus de Choysiaco supradictam campipartem et quidquid ex emptione facta a prefato Guidone apud Quesniaus habebat, sicut in carta nostra quam eidem Balduino exinde concessimus continetur expressum, vendidit abbati et conventui ecclesie Sancti Medardi Suessionensis imperpetuum possidendum. Nos igitur, hujusmodi venditionem, quia predicta omnia de feodo nostro movent, ratam et gratam habentes, ad petitionem utriusque partis, presentem paginam super hoc confectam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo servicio nostro, confirmamus. Actum apud Compendium, anno ab Incarnatione Domini M° IIc quarto decimo, regni vero nostri anno tricesimo quarto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Bartholomei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante cancellaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook