1214, avril, ou 1215, du 1er au 18 avril. — Paris.
Philippe Auguste confirme le partage de la terre et du bois de Blandy, conclu entre Adam, vicomte de Melun, et Saint-Martin-des-Champs.
A. Original jadis scellé de cire certe (selon B) sur lacs de soie verte et rouge. Hauteur, 183 mm. ; largeur, 206 mm. Archives nationales, S 1344, n° 2.
B. Copie du xvie s., Cartulaire D de Saint-Martin-des-Champs, Archives nationales, LL 1354, fol. 172 v°.
a. Taillandier, Histoire de Blandy, p. 177, d'après A.
b. J. Depoin, Recueil des chartes... de Saint-Martin des champs, t. III, p. 317, n° 713, d'après A.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, sicut ex autentico dilecti et fidelis nostri Ade, vicecomitis Meleduni, cognovimus, Johannes prior Sancti Martini de Campis Parisiensis et ejusdem loci conventus partiti fuerunt nemus et terram que est in parrochia Blandiaci, in quibus octavam partem habebant, assensu eorumdem et assensu predicti Ade vicecomitis, in octo partes. Idem autem Adam vicecomes relinquit partem versus Roableium, sicut mete dividunt, et illa pars predictis priori et capitulo Sancti Martini remanet ab ipso vicecomite et ab illis qui de ipso tenent libera et quieta, et alie partes eidem vicecomiti remanent ab illis et ab ipsis qui de eis tenent libere et quiete. Dictus vero vicecomes hoc eis tenendum concessit bona fide, et ipsi ei. Nos autem, ad petitionem predicti Ade vicecomitis, fidelis nostri, dictam divisionem predictorum nemoris et terre, sicut supradictum est, ratam habemus et volumus, ita quod si abbas Cluniacensis vel alius per dominum papam sive alio modo nos super hoc habere faceret dampnum aut laborem, dictus vicecomes nobis concessit quod nos inde caperemus ad feodum quod de nobis tenet, donec universa dampna que propter hoc haberemus vel alius pro nobis ad plenum essent nobis restituta. Quod ut ratum habeatur et firmum, sigilli nostri auctoritate presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quarto decimo, mense aprili.